Epistula I ad Timotheum 6
1 | Quicumque sunt sub iugo servi, dominos suos omni honore dignos arbitrentur, ne nomen Domini et doctrina blasphemetur. | |
2 | Qui autem fideles habent dominos, non contemnant, quia fratres sunt: sed magis serviant, quia fideles sunt et dilecti, qui beneficii participes sunt. Haec doce, et exhortare. | |
3 | Si quis aliter docet, et non acquiescit sanis sermonibus Domini nostri Iesu Christi, et ei, quae secundum pietatem est, doctrinae: | |
4 | superbus est, nihil sciens, sed languens circa quaestiones, et pugnas verborum: ex quibus oriuntur invidiae, contentiones, blasphemiae, suspiciones malae, | |
5 | conflictationes hominum mente corruptorum, et qui veritate privati sunt, existimantium quaestum esse pietatem. | |
6 | Est autem quaestus magnus pietas cum sufficentia. | |
7 | Nihil enim intulimus in hunc mundum: haud dubium quod nec auferre quid possumus. | |
8 | Habentes autem alimenta, et quibus tegamur, his contenti simus. | |
9 | Nam qui volunt divites fieri, incidunt in tentationem, et in laqueum diaboli, et desideria multa inutilia, et nociva, quae mergunt homines in interitum et perditionem. | |
10 | Radix enim omnium malorum est cupiditas: quam quidam appetentes erraverunt a fide, et inseruerunt se doloribus malis. | |
11 | Tu autem, o homo Dei, haec fuge: sectare vero iustitiam, pietatem, fidem, caritatem, patientiam, mansuetudinem. | |
12 | Certa bonum certamen fidei, apprehende vitam aeternam, in qua vocatus es, et confessus bonam confessionem coram multis testibus. | |
13 | Praecipio tibi coram Deo, qui vivificat omnia, et Christo Iesu, qui testimonium reddidit sub Pontio Pilato, bonam confessionem, | |
14 | ut serves mandatum sine macula, irreprehensibile usque in adventum Domini nostri Iesu Christi, | |
15 | quem suis temporibus ostendet beatus et solus potens, Rex regum, et Dominus dominantium: | |
16 | qui solus habet immortalitatem, et lucem inhabitat inaccessibilem: quem nullus hominum vidit, sed nec videre potest: cui honor, et imperium sempiternum. Amen. | |
17 | Divitibus huius saeculi praecipe non sublime sapere, neque sperare in incerto divitiarum, sed in Deo vivo (qui praestat nobis omnia abunde ad fruendum) | |
18 | bene agere, divites fieri in bonis operibus, facile tribuere, communicare, | |
19 | thesaurizare sibi fundamentum bonum in futurum, ut apprehendant veram vitam. | |
20 | O Timothee, depositum custodi, devitans profanas vocum novitates, et oppositiones falsi nominis scientiae, | |
21 | quam quidam promittentes, circa fidem exciderunt. Gratia tecum. Amen. |