Epistula I ad Corinthios 12
1 | De spiritualibus autem, nolo vos ignorare fratres. | |
2 | Scitis quoniam cum gentes essetis, ad simulacra muta prout ducebamini euntes. | |
3 | Ideo notum vobis facio, quod nemo in Spiritu Dei loquens, dicit anathema Iesu. Et nemo potest dicere, Dominus Iesus, nisi in Spiritu Sancto. | |
4 | Divisiones vero gratiarum sunt, idem autem Spiritus: | |
5 | et divisiones ministrationum sunt, idem autem Dominus: | |
6 | et divisiones operationum sunt, idem vero Deus qui operatur omnia in omnibus. | |
7 | Unicuique autem datur manifestatio Spiritus ad utilitatem. | |
8 | Alii quidem per Spiritum datur sermo sapientiae: alii autem sermo scientiae secundum eumdem Spiritum: | |
9 | alteri fides in eodem Spiritu: alii gratia sanitatum in uno Spiritu: | |
10 | alii operatio virtutum, alii prophetia, alii discretio spirituum, alii genera linguarum, alii interpretatio sermonum. | |
11 | Haec autem omnia operantur unus atque idem Spiritus, dividens singulis prout vult. | |
12 | Sicut enim corpus unum est, et membra habet multa, omnia autem membra corporis cum sint multa, unum tamen corpus sunt: ita et Christus. | |
13 | Etenim in uno Spiritu omnes nos in unum corpus baptizati sumus, sive Iudaei, sive gentiles, sive servi, sive liberi: et omnes in uno Spiritu potati sumus. | |
14 | Nam et corpus non est unum membrum, sed multa. | |
15 | Si dixerit pes: Quoniam non sum manus, non sum de corpore: num ideo non est de corpore? | |
16 | Et si dixerit auris: Quoniam non sum oculus, non sum de corpore: num ideo est de corpore? | |
17 | Si totum corpus oculus: ubi auditus? Si totum auditus: ubi odoratus? | |
18 | Nunc autem posuit Deus membra, unumquodque eorum in corpore sicut voluit. | |
19 | Quod si essent omnia unum membrum, ubi corpus? | |
20 | Nunc autem multa quidem membra, unum autem corpus. | |
21 | Non potest autem oculus dicere manui: Opera tua non indigeo: aut iterum caput pedibus: Non estis mihi necessarii. | |
22 | Sed multo magis quae videntur membra corporis infirmiora esse, necessariora sunt: | |
23 | et quae putamus ignobiliora membra esse corporis, his honorem abundantiorem circumdamus: et quae inhonesta sunt nostra, abundantiorem honestatem habent. | |
24 | Honesta autem nostra nullius egent: sed Deus temperavit corpus, ei cui deerat, abundationem tribuendo honorem, | |
25 | ut non sit schisma in corpore, sed idipsum pro invicem sollicita sint membra. | |
26 | Et si quid patitur unum membrum, compatiuntur omnia membra: sive gloriatur unum membrum, congaudent omnia membra. | |
27 | Vos autem estis corpus Christi, et membra de membro. | |
28 | Et quosdam quidem posuit Deus in ecclesia primum apostolos, secundo prophetas, exinde doctores, deinde virtutes, exinde gratias curationum, opitulationes, gubernationes, genera linguarum, interpretationes sermonum. | |
29 | Numquid omnes apostoli? numquid omnes prophetae? numquid omnes doctores? | |
30 | numquid omnes virtutes? numquid omnes gratiam habent curationum? numquid omnes linguis loquuntur? numquid omnes interpretantur? | |
31 | Aemulamini autem charismata meliora. Et adhuc excellentiorem viam vobis demonstro. |