Epistula I ad Corinthios 4
1 | Sic nos existimet homo ut ministros Christi, et dispensatores mysteriorum Dei. | |
2 | Hic iam quaeritur inter dispensatores ut fidelis quis inveniatur. | |
3 | Mihi autem pro minimo est ut a vobis iudicer, aut ab humano die: sed neque meipsum iudico. | |
4 | Nihil enim mihi conscius sum, sed non in hoc iustificatus sum: qui autem iudicat me, Dominus est. | |
5 | Itaque nolite ante tempus iudicare, quoadusque veniat Dominus: qui et illuminabit abscondita tenebrarum, et manifestabit consilia cordium: et tunc laus erit unicuique a Deo. | |
6 | Haec autem, fratres, transfiguravi in me et Apollo, propter vos: ut in nobis discatis, ne supra quam scriptum est, unus adversus alterum infletur pro alio. | |
7 | Quis enim te discernit? quid autem habes quod non accepisti? si autem accepisti, quid gloriaris quasi non acceperis? | |
8 | Iam saturati estis, iam divites facti estis: sine nobis regnatis: et utinam regnetis, ut et nos vobiscum regnemus. | |
9 | Puto enim quod Deus nos Apostolos novissimos ostendit, tamquam morti destinatos: quia spectaculum facti sumus mundo, et angelis, et hominibus. | |
10 | Nos stulti propter Christum, vos autem prudentes in Christo: nos infirmi, vos autem fortes: vos nobiles, nos autem ignobiles. | |
11 | Usque in hanc horam et esurimus, et sitimus, et nudi sumus, et colaphis caedimur, et instabiles sumus, | |
12 | et laboramus operantes manibus nostris: maledicimur, et benedicimus: persecutionem patimur, et sustinemus: | |
13 | blasphemamur, et obsecramus: tamquam purgamenta huius mundi facti sumus, omnium peripsema usque adhuc. | |
14 | Non ut confundam vos, haec scribo, sed ut filios meos carissimos moneo. | |
15 | Nam si decem millia paedagogorum habeatis in Christo, sed non multos patres. Nam in Christo Iesu per Evangelium ego vos genui. | |
16 | Rogo ergo vos, imitatores mei estote, sicut et ego Christi. | |
17 | Ideo misi ad vos Timotheum, qui est filius meus carissimus, et fidelis in Domino: qui vos commonefaciet vias meas, quae sunt in Christo Iesu, sicut ubique in omni ecclesia doceo. | |
18 | Tamquam non venturus sim ad vos, sic inflati sunt quidam. | |
19 | Veniam autem ad vos cito, si Dominus voluerit: et cognoscam non sermonem eorum qui inflati sunt, sed virtutem. | |
20 | Non enim in sermone est regnum Dei, sed in virtute. | |
21 | Quid vultis? in virga veniam ad vos, an in caritate, et spiritu mansuetudinis? |