Liber Deuteronomii 23
1 | Non intravit eunuchus, attritis vel amputatis testiculis et abscisso veretro, ecclesiam Domini. | |
2 | Non ingredietur mamzer, hoc est, de scorto natus, in ecclesiam Domini, usque ad decimam generationem. | |
3 | Ammonites et Moabites etiam post decimam generationem non intrabunt ecclesiam Domini in aeternum: | |
4 | quia noluerunt vobis occurrere cum pane et aqua in via quando egressi estis de Aegypto: et quia conduxerunt contra te Balaam filium Beor de Mesopotamia Syriae, ut malediceret tibi: | |
5 | et noluit Dominus Deus tuus audire Balaam, vertitque maledictionem eius in benedictionem tuam, eo quod diligeret te. | |
6 | Non facies cum eis pacem, nec quaeras eis bona cunctis diebus vitae tuae in sempiternum. | |
7 | Non abominaberis Idumaeum, quia frater tuus est: nec Aegyptium, quia advena fuisti in terra eius. | |
8 | Qui nati fuerint ex eis, tertia generatione intrabunt in ecclesiam Domini. | |
9 | Quando egressus fueris adversus hostes tuos in pugnam, custodies te ab omni re mala. | |
10 | Si fuerit inter vos homo, qui nocturno pollutus sit somnio, egredietur extra castra, | |
11 | et non revertetur, priusquam ad vesperam lavetur aqua: et post solis occasum regredietur in castra. | |
12 | Habebis locum extra castra, ad quem egrediaris ad requisita naturae, | |
13 | gerens paxillum in balteo: cumque sederis, fodies per circuitum, et egesta humo operies | |
14 | quo revelatus es: Dominus enim Deus tuus ambulat in medio castrorum, ut eruat te, et tradat tibi inimicos tuos: et sint castra tua sancta, et nihil in eis appareat foeditatis, ne derelinquat te. | |
15 | Non trades servum domino suo, qui ad te confugerit. | |
16 | Habitabit tecum in loco, qui ei placuerit, et in una urbium tuarum requiescet: ne contristes eum. | |
17 | Non erit meretrix de filiabus Israel, nec scortator de filiis Israel. | |
18 | Non offeres mercedem prostibuli, nec pretium canis in domo Domini Dei tui, quidquid illud est quod voveris: quia abominatio est utrumque apud Dominum Deum tuum. | |
19 | Non foenerabis fratri tuo ad usuram pecuniam, nec fruges, nec quamlibet aliam rem: | |
20 | sed alieno. Fratri autem tuo absque usura id quo indiget, commodabis: ut benedicat tibi Dominus Deus tuus in omni opere tuo in terra, ad quam ingredieris possidendam. | |
21 | Cum votum voveris Domino Deo tuo, non tardabis reddere: quia requiret illud Dominus Deus tuus, et si moratus fueris, reputabitur tibi in peccatum. | |
22 | Si nolueris polliceri, absque peccato eris. | |
23 | Quod autem semel egressum est de labiis tuis, observabis, et facies sicut promisisti Domino Deo tuo, et propria voluntate et ore tuo locutus es. | |
24 | Ingressus vineam proximi tui, comede uvas, quantum tibi placuerit: foras autem ne efferas tecum. | |
25 | Si intraveris in segetem amici tui, franges spicas, et manu conteres: falce autem non metes. |