Liber Psalmorum 63
1 | in finem psalmus David | |
2 | exaudi Deus orationem meam cum deprecor a timore inimici eripe animam meam | |
3 | protexisti me a conventu malignantium a multitudine operantium iniquitatem | |
4 | quia exacuerunt ut gladium linguas suas intenderunt arcum rem amaram | |
5 | ut sagittent in occultis inmaculatum | |
6 | subito sagittabunt eum et non timebunt firmaverunt sibi sermonem nequam narraverunt ut absconderent laqueos dixerunt quis videbit eos | |
7 | scrutati sunt iniquitates defecerunt scrutantes scrutinio accedet homo et cor altum | |
8 | et exaltabitur Deus sagittae parvulorum factae sunt plagae eorum | |
9 | et infirmatae sunt contra eos linguae eorum conturbati sunt omnes qui videbant eos | |
10 | et timuit omnis homo et adnuntiaverunt opera Dei et facta eius intellexerunt | |
11 | laetabitur iustus in Domino et sperabit in eo et laudabuntur omnes recti corde |