Epistula II Petri 1
1 | Simon Petrus, servus et apostolus Iesu Christi, iis qui coaequalem nobiscum sortiti sunt fidem in iustitia Dei nostri, et Salvatoris Iesu Christi. | |
2 | Gratia vobis, et pax adimpleatur in cognitione Dei, et Christi Iesu Domini nostri. | |
3 | Quomodo omnia nobis divinae virtutis suae, quae ad vitam et pietatem donata sunt, per cognitionem eius, qui vocavit nos propria gloria, et virtute, | |
4 | per quem maxima, et pretiosa nobis promissa donavit: ut per haec efficiamini divinae consortes naturae: fugientes eius, quae in mundo est, concupiscentiae corruptionem. | |
5 | Vos autem curam omnem subinferentes, ministrate in fide vestra virtutem, in virtute autem scientiam, | |
6 | in scientia autem abstinentiam, in abstinentia autem patientiam, in patientia autem pietatem, | |
7 | in pietate autem amorem fraternitatis, in amore autem fraternitatis caritatem. | |
8 | Haec enim si vobiscum adsint, et superent, non vacuos nec sine fructu vos constituent in Domini nostri Iesu Christi cognitione. | |
9 | Cui enim non praesto sunt haec, caecus est, et manu tentans, oblivionem accipiens purgationis veterum suorum delictorum. | |
10 | Quapropter fratres, magis satagite ut per bona opera certam vestram vocationem, et electionem faciatis: haec enim facientes, non peccabitis aliquando. | |
11 | Sic enim abundanter ministrabitur vobis introitus in aeternum regnum Domini nostri et Salvatoris Iesu Christi. | |
12 | Propter quod incipiam vos semper commonere de his: et quidem scientes et confirmatos vos in praesenti veritate. | |
13 | Iustum autem arbitror quamdiu sum in hoc tabernaculo, suscitare vos in commonitione: | |
14 | certus quod velox est depositio tabernaculi mei secundum quod et Dominus noster Iesus Christus significavit mihi. | |
15 | Dabo autem operam et frequenter habere vos post obitum meum, ut horum memoriam faciatis. | |
16 | Non enim doctas fabulas secuto notam fecimus vobis Domini nostri Iesu Christi virtutem et praesentiam: sed speculatores facti illius magnitudinis. | |
17 | Accipiens enim a Deo Patre honorem et gloriam, voce delapsa ad eum huiuscemodi a magnifica gloria: Hic est Filius meus dilectus, in quo mihi complacui, ipsum audite. | |
18 | Et hanc vocem nos audivimus de caelo allatam, cum essemus cum ipso in monte sancto. | |
19 | Et habemus firmiorem propheticum sermonem: cui benefacitis attendentes quasi lucernae lucenti in caliginoso donec dies elucescat, et lucifer oriatur in cordibus vestris: | |
20 | hoc primum intelligentes quod omnis prophetia Scripturae propria interpretatione non fit. | |
21 | Non enim voluntate humana allata est aliquando prophetia: sed Spiritu Sancto inspirati, locuti sunt sancti Dei homines. |