Liber Iudicum 13
1 | Rursumque filii Israel fecerunt malum in conspectu Domini: qui tradidit eos in manus Philisthinorum quadraginta annis. | |
2 | Erat autem quidam vir de Saraa, et de stirpe Dan, nomine Manue, habens uxorem sterilem. | |
3 | Cui apparuit angelus Domini, et dixit ad eam: Sterilis es et absque liberis: sed concipies, et paries filium: | |
4 | cave ergo ne bibas vinum ac siceram, nec immundum quidquam comedas: | |
5 | quia concipies, et paries filium, cuius non tanget caput novacula: erit enim nazaraeus Dei ab infantia sua, et ex matris utero, et ipse incipiet liberare Israel de manu Philisthinorum. | |
6 | Quae cum venisset ad maritum suum, dixit ei: Vir Dei venit ad me, habens vultum angelicum, terribilis nimis. Quem cum interrogassem quis esset, et unde venisset, et quo nomine vocaretur, noluit mihi dicere: | |
7 | sed hoc respondit: Ecce concipies et paries filium: cave ne vinum bibas, nec siceram, et ne aliquo vescaris immundo: erit enim puer nazaraeus Dei ab infantia sua, ex utero matris suae usque ad diem mortis suae. | |
8 | Oravit itaque Manue Dominum, et ait: Obsecro, Domine, ut vir Dei, quem misisti, veniat iterum, et doceat nos quid debeamus facere de puero, qui nasciturus est. | |
9 | Exaudivitque Dominus deprecantem Manue, et apparuit rursum angelus Dei uxori eius sedenti in agro: Manue autem maritus eius non erat cum ea. Quae cum vidisset angelum, | |
10 | festinavit, et cucurrit ad virum suum: nuntiavitque ei, dicens: Ecce apparuit mihi vir, quem ante videram. | |
11 | Qui surrexit, et secutus est uxorem suam: veniensque ad virum, dixit ei: Tu es qui locutus es mulieri? Et ille respondit: Ego sum. | |
12 | Cui Manue: Quando, inquit, sermo tuus fuerit expletus, quid vis ut faciat puer? aut a quo se observare debebit? | |
13 | Dixitque angelus Domini ad Manue: Ab omnibus, quae locutus sum uxori tuae, abstineat se: | |
14 | et quidquid ex vinea nascitur, non comedat: vinum et siceram non bibat, nullo vescatur immundo: et quod ei praecepi, impleat atque custodiat. | |
15 | Dixitque Manue ad angelum Domini: Obsecro te ut acquiescas precibus meis, et faciamus tibi haedum de capris. | |
16 | Cui respondit angelus: Si me cogis, non comedam panes tuos: si autem vis holocaustum facere, offer illud Domino. Et nesciebat Manue quod angelus Domini esset. | |
17 | Dixitque ad eum: Quod est tibi nomen, ut, si sermo tuus fuerit expletus, honoremus te? | |
18 | Cui ille respondit: Cur quaeris nomen meum, quod est mirabile? | |
19 | Tulit itaque Manue haedum de capris, et libamenta, et posuit super petram, offerens Domino, qui facit mirabilia: ipse autem et uxor eius intuebantur. | |
20 | Cumque ascenderet flamma altaris in caelum, angelus Domini pariter in flamma ascendit. Quod cum vidissent Manue et uxor eius, proni ceciderunt in terram, | |
21 | et ultra eis non apparuit angelus Domini. Statimque intellexit Manue angelum Domini esse, | |
22 | et dixit ad uxorem suam: Morte moriemur, quia vidimus Deum. | |
23 | Cui respondit mulier: Si Dominus nos vellet occidere, de manibus nostris holocaustum et libamenta non suscepisset, nec ostendisset nobis haec omnia, neque ea quae sunt ventura dixisset. | |
24 | Peperit itaque filium, et vocavit nomen eius Samson. Crevitque puer, et benedixit ei Dominus. | |
25 | Coepitque spiritus Domini esse cum eo in castris Dan inter Saraa et Esthaol. |