Apocalypsis Ioannis 16
1 | Et audivi vocem magnam de templo, dicentem septem angelis: Ite, et effundite septem phialas irae Dei in terram. | |
2 | Et abiit primus, et effudit phialam suam in terram, et factum est vulnus saevum et pessimum in homines, qui habebant caracterem bestiae, et in eos qui adoraverunt imaginem eius. | |
3 | Et secundus angelus effudit phialam suam in mare, et factus est sanguis tamquam mortui: et omnis anima vivens mortua est in mari. | |
4 | Et tertius effudit phialam suam super flumina, et super fontes aquarum, et factus est sanguis. | |
5 | Et audivi angelum aquarum dicentem: Iustus es, Domine, qui es, et qui eras sanctus, qui haec iudicasti: | |
6 | quia sanguinem sanctorum et prophetarum effuderunt, et sanguinem eis dedisti bibere: digni enim sunt. | |
7 | Et audivi alterum ab altari dicentem: Etiam Domine Deus omnipotens, vera et iusta iudicia tua. | |
8 | Et quartus angelus effudit phialam suam in solem, et datum est illi aestu affligere homines, et igni: | |
9 | et aestuaverunt homines aestu magno, et blasphemaverunt nomen Dei habentis potestatem super has plagas, neque egerunt poenitentiam ut darent illi gloriam. | |
10 | Et quintus angelus effudit phialam suam super sedem bestiae: et factum est regnum eius tenebrosum, et commanducaverunt linguas suas prae dolore: | |
11 | et blasphemaverunt Deum caeli prae doloribus, et vulneribus suis, et non egerunt poenitentiam ex operibus suis. | |
12 | Et sextus angelus effudit phialam suam in flumen illud magnum Euphraten: et siccavit aquam eius, ut praepararetur via regibus ab ortu solis. | |
13 | Et vidi de ore draconis, et de ore bestiae, et de ore pseudoprophetae spiritus tres immundos in modum ranarum. | |
14 | Sunt enim spiritus daemoniorum facientes signa, et procedunt ad reges totius terrae congregare illos in praelium ad diem magnum omnipotentis Dei. | |
15 | Ecce venio sicut fur. Beatus qui vigilat, et custodit vestimenta sua, ne nudus ambulet, et videant turpitudinem eius. | |
16 | Et congregabit illos in locum qui vocatur hebraice Armagedon. | |
17 | Et septimus angelus effudit phialam suam in aerem, et exivit vox magna de templo a throno, dicens: Factum est. | |
18 | Et facta sunt fulgura, et voces, et tonitrua, et terraemotus factus est magnus, qualis numquam fuit ex quo homines fuerunt super terram: talis terraemotus, sic magnus. | |
19 | Et facta est civitas magna in tres partes: et civitates gentium ceciderunt. Et Babylon magna venit in memoriam ante Deum, dare illi calicem vini indignationis irae eius. | |
20 | Et omnis insula fugit, et montes non sunt inventi. | |
21 | Et grando magna sicut talentum descendit de caelo in homines: et blasphemaverunt Deum homines propter plagam grandinis: quoniam magna facta est vehementer. |