Epistula I Petri 2
1 | deponentes igitur omnem malitiam et omnem dolum et simulationes et invidias et omnes detractiones | |
2 | sicut modo geniti infantes rationale sine dolo lac concupiscite ut in eo crescatis in salutem | |
3 | si gustastis quoniam dulcis Dominus | |
4 | ad quem accedentes lapidem vivum ab hominibus quidem reprobatum a Deo autem electum honorificatum | |
5 | et ipsi tamquam lapides vivi superaedificamini domus spiritalis sacerdotium sanctum offerre spiritales hostias acceptabiles Deo per Iesum Christum | |
6 | propter quod continet in scriptura ecce pono in Sion lapidem summum angularem electum pretiosum et qui crediderit in eo non confundetur | |
7 | vobis igitur honor credentibus non credentibus autem lapis quem reprobaverunt aedificantes hic factus est in caput anguli | |
8 | et lapis offensionis et petra scandali qui offendunt verbo nec credunt in quod et positi sunt | |
9 | vos autem genus electum regale sacerdotium gens sancta populus adquisitionis ut virtutes adnuntietis eius qui de tenebris vos vocavit in admirabile lumen suum | |
10 | qui aliquando non populus nunc autem populus Dei qui non consecuti misericordiam nunc autem misericordiam consecuti | |
11 | carissimi obsecro tamquam advenas et peregrinos abstinere vos a carnalibus desideriis quae militant adversus animam | |
12 | conversationem vestram inter gentes habentes bonam ut in eo quod detractant de vobis tamquam de malefactoribus ex bonis operibus considerantes glorificent Deum in die visitationis | |
13 | subiecti estote omni humanae creaturae propter Dominum sive regi quasi praecellenti | |
14 | sive ducibus tamquam ab eo missis ad vindictam malefactorum laudem vero bonorum | |
15 | quia sic est voluntas Dei ut benefacientes obmutescere faciatis inprudentium hominum ignorantiam | |
16 | quasi liberi et non quasi velamen habentes malitiae libertatem sed sicut servi Dei | |
17 | omnes honorate fraternitatem diligite Deum timete regem honorificate | |
18 | servi subditi in omni timore dominis non tantum bonis et modestis sed etiam discolis | |
19 | haec est enim gratia si propter conscientiam Dei sustinet quis tristitias patiens iniuste | |
20 | quae enim gloria est si peccantes et colaphizati suffertis sed si benefacientes et patientes sustinetis haec est gratia apud Deum | |
21 | in hoc enim vocati estis quia et Christus passus est pro vobis vobis relinquens exemplum ut sequamini vestigia eius | |
22 | qui peccatum non fecit nec inventus est dolus in ore ipsius | |
23 | qui cum malediceretur non maledicebat cum pateretur non comminabatur tradebat autem iudicanti se iniuste | |
24 | qui peccata nostra ipse pertulit in corpore suo super lignum ut peccatis mortui iustitiae viveremus cuius livore sanati estis | |
25 | eratis enim sicut oves errantes sed conversi estis nunc ad pastorem et episcopum animarum vestrarum |