Epistula Iacobi 05
1 | Agite nunc divites, plorate ululantes in miseriis vestris, quae advenient vobis. | |
2 | Divitiae vestrae putrefactae sunt, et vestimenta vestra a tineis comesta sunt. | |
3 | Aurum et argentum vestrum aeruginavit: et aerugo eorum in testimonium vobis erit, et manducabit carnes vestras sicut ignis. Thesaurizastis vobis iram in novissimis diebus. | |
4 | Ecce merces operariorum, qui messuerunt regiones vestras, quae fraudata est a vobis, clamat: et clamor eorum in aures Domini sabbaoth introivit. | |
5 | Epulati estis super terram, et in luxuriis enutristis corda vestra in die occisionis. | |
6 | Addixistis, et occidistis iustum, et non resistit vobis. | |
7 | Patientes igitur estote, fratres, usque ad adventum Domini. Ecce agricola exspectat pretiosum fructum terrae, patienter ferens donec accipiat temporaneum et serotinum. | |
8 | Patientes igitur estote et vos, et confirmate corda vestra: quoniam adventus Domini appropinquavit. | |
9 | Nolite ingemiscere, fratres, in alterutrum, ut non iudicemini. Ecce iudex ante ianuam assistit. | |
10 | Exemplum accipite, fratres, exitus mali, laboris, et patientiae, prophetas qui locuti sunt in nomine Domini. | |
11 | Ecce beatificamus eos qui sustinuerunt. Sufferentiam Iob audistis, et finem Domini vidistis, quoniam misericors Dominus est, et miserator. | |
12 | Ante omnia autem, fratres mei, nolite iurare, neque per caelum, neque per terram, neque aliud quodcumque iuramentum. Sit autem sermo vester: Est, est: Non, non: ut non sub iudicio decidatis. | |
13 | Tristatur aliquis vestrum? oret. Aequo animo est? psallat. | |
14 | Infirmatur quis in vobis? inducat presbyteros ecclesiae, et orent super eum, ungentes eum oleo in nomine Domini: | |
15 | et oratio fidei salvabit infirmum, et alleviabit eum Dominus: et si in peccatis sit, remittentur ei. | |
16 | Confitemini ergo alterutrum peccata vestra, et orate pro invicem ut salvemini: multum enim valet deprecatio iusti assidua. | |
17 | Elias homo erat similis nobis passibilis: et oratione oravit ut non pluret super terram, et non pluit annos tres, et menses sex. | |
18 | Et rursum oravit: et caelum dedit pluviam, et terra dedit fructum suum. | |
19 | Fratres mei, si quis ex vobis erraverit a veritate, et converterit quis eum: | |
20 | scire debet quoniam qui converti fecerit peccatorem ab errore viae suae, salvabit animam eius a morte, et operiet multitudinem peccatorum. |