- Vulgata - Epistula ad Titum 2

Epistula ad Titum  02

1
Tu autem loquere quae decet sanam doctrinam.
2
Senes ut sobrii sint, pudici, prudentes, sani fide, dilectione, patientia.
3
Anus similiter in habitu sancto, non criminatrices, non vino multo servientes, bene docentes,
4
ut prudentiam doceant adulescentulas ut viros suos ament, filios diligant,
5
prudentes, castas, domus curam habentes, benignas subditas suis viris, ut non blasphemetur verbum Dei.
6
Iuvenes similiter hortare ut sobrii sint.
7
In omnibus te ipsum praebe exemplum bonorum operum, in doctrina integritatem, gravitatem,
8
in verbo sano inreprehensibilem ut is, qui ex adverso est, vereatur, nihil habens malum dicere de nobis.
9
Servos dominis suis subditos esse in omnibus, placentes esse, non contradicentes,
10
non fraudantes, sed in omnibus fidem bonam ostendentes ut doctrinam salutaris nostri Dei ornent in omnibus.
11
Apparuit enim gratia Dei salutaris omnibus hominibus
12
erudiens nos, ut abnegantes impietatem et saecularia desideria sobrie et iuste et pie vivamus in hoc saeculo,
13
expectantes beatam spem et adventum gloriae magni Dei et salvatoris nostri Iesu Christi,
14
qui dedit semet ipsum pro nobis ut nos redimeret ab omni iniquitate et mundaret sibi populum acceptabilem, sectatorem bonorum operum.
15
Haec loquere et exhortare et argue cum omni imperio. Nemo te contemnat.