Epistula II ad Timotheum 4
1 | testificor coram Deo et Christo Iesu qui iudicaturus est vivos ac mortuos et adventum ipsius et regnum eius | |
2 | praedica verbum insta oportune inportune argue obsecra increpa in omni patientia et doctrina | |
3 | erit enim tempus cum sanam doctrinam non sustinebunt sed ad sua desideria coacervabunt sibi magistros prurientes auribus | |
4 | et a veritate quidem auditum avertent ad fabulas autem convertentur | |
5 | tu vero vigila in omnibus labora opus fac evangelistae ministerium tuum imple | |
6 | ego enim iam delibor et tempus meae resolutionis instat | |
7 | bonum certamen certavi cursum consummavi fidem servavi | |
8 | in reliquo reposita est mihi iustitiae corona quam reddet mihi Dominus in illa die iustus iudex non solum autem mihi sed et his qui diligunt adventum eius | |
9 | festina venire ad me cito | |
10 | Demas enim me dereliquit diligens hoc saeculum et abiit Thessalonicam Crescens in Galliam Titus in Dalmatiam | |
11 | Lucas est mecum solus Marcum adsume et adduc tecum est enim mihi utilis in ministerium | |
12 | Tychicum autem misi Ephesum | |
13 | paenulam quam reliqui Troade apud Carpum veniens adfers et libros maxime autem membranas | |
14 | Alexander aerarius multa mala mihi ostendit reddat ei Dominus secundum opera eius | |
15 | quem et tu devita valde enim restitit verbis nostris | |
16 | in prima mea defensione nemo mihi adfuit sed omnes me dereliquerunt non illis reputetur | |
17 | Dominus autem mihi adstitit et confortavit me ut per me praedicatio impleatur et audiant omnes gentes et liberatus sum de ore leonis | |
18 | liberabit me Dominus ab omni opere malo et salvum faciet in regnum suum caeleste cui gloria in saecula saeculorum amen | |
19 | saluta Priscam et Aquilam et Onesifori domum | |
20 | Erastus remansit Corinthi Trophimum autem reliqui infirmum Mileti | |
21 | festina ante hiemem venire salutat te Eubulus et Pudens et Linus et Claudia et fratres omnes | |
22 | Dominus Iesus cum spiritu tuo gratia nobiscum amen |