Epistula ad Colossenses 3
1 | igitur si conresurrexistis Christo quae sursum sunt quaerite ubi Christus est in dextera Dei sedens | |
2 | quae sursum sunt sapite non quae supra terram | |
3 | mortui enim estis et vita vestra abscondita est cum Christo in Deo | |
4 | cum Christus apparuerit vita vestra tunc et vos apparebitis cum ipso in gloria | |
5 | mortificate ergo membra vestra quae sunt super terram fornicationem inmunditiam libidinem concupiscentiam malam et avaritiam quae est simulacrorum servitus | |
6 | propter quae venit ira Dei super filios incredulitatis | |
7 | in quibus et vos ambulastis aliquando cum viveretis in illis | |
8 | nunc autem deponite et vos omnia iram indignationem malitiam blasphemiam turpem sermonem de ore vestro | |
9 | nolite mentiri invicem expoliantes vos veterem hominem cum actibus eius | |
10 | et induentes novum eum qui renovatur in agnitionem secundum imaginem eius qui creavit eum | |
11 | ubi non est gentilis et Iudaeus circumcisio et praeputium barbarus et Scytha servus et liber sed omnia et in omnibus Christus | |
12 | induite vos ergo sicut electi Dei sancti et dilecti viscera misericordiae benignitatem humilitatem modestiam patientiam | |
13 | subportantes invicem et donantes vobis ipsis si quis adversus aliquem habet querellam sicut et Dominus donavit vobis ita et vos | |
14 | super omnia autem haec caritatem quod est vinculum perfectionis | |
15 | et pax Christi exultet in cordibus vestris in qua et vocati estis in uno corpore et grati estote | |
16 | verbum Christi habitet in vobis abundanter in omni sapientia docentes et commonentes vosmet ipsos psalmis hymnis canticis spiritalibus in gratia cantantes in cordibus vestris Deo | |
17 | omne quodcumque facitis in verbo aut in opere omnia in nomine Domini Iesu gratias agentes Deo et Patri per ipsum | |
18 | mulieres subditae estote viris sicut oportet in Domino | |
19 | viri diligite uxores et nolite amari esse ad illas | |
20 | filii oboedite parentibus per omnia hoc enim placitum est in Domino | |
21 | patres nolite ad indignationem provocare filios vestros ut non pusillo animo fiant | |
22 | servi oboedite per omnia dominis carnalibus non ad oculum servientes quasi hominibus placentes sed in simplicitate cordis timentes Dominum | |
23 | quodcumque facitis ex animo operamini sicut Domino et non hominibus | |
24 | scientes quod a Domino accipietis retributionem hereditatis Domino Christo servite | |
25 | qui enim iniuriam facit recipiet id quod inique gessit et non est personarum acceptio |