Epistula ad Ephesios 4
1 | Filii, obedite parentibus vestris in Domino: hoc enim iustum est. | |
2 | Honora patrem tuum, et matrem tuam, quod est mandatum primum in promissione: | |
3 | ut bene sit tibi, et sis longaevus super terram. | |
4 | Et vos patres, nolite ad iracundiam provocare filios vestros: sed educate illos in disciplina et correptione Domini. | |
5 | Servi, obedite dominis carnalibus cum timore et tremore, in simplicitate cordis vestri, sicut Christo: | |
6 | non ad oculum servientes, quasi hominibus placentes, sed ut servi Christi, facientes voluntatem Dei ex animo, | |
7 | cum bona voluntate servientes, sicut Domino, et non hominibus: | |
8 | scientes quoniam unusquisque quodcumque fecerit bonum, hoc recipiet a Domino, sive servus, sive liber. | |
9 | Et vos domini, eadem facite illis, remittentes minas: scientes quia et illorum et vester Dominus est in caelis: et personarum acceptio non est apud eum. | |
10 | De cetero, fratres, confortamini in Domino, et in potentia virtutis eius. | |
11 | Induite vos armaturam Dei, ut possitis stare adversus insidias diaboli: | |
12 | quoniam non est nobis colluctatio adversus carnem et sanguinem, sed adversus principes, et potestates, adversus mundi rectores tenebrarum harum, contra spiritualia nequitiae, in caelestibus. | |
13 | Propterea accipite armaturam Dei, ut possitis resistere in die malo, et in omnibus perfeci stare. | |
14 | State ergo succincti lumbos vestros in veritate, et induti loricam iustitiae, | |
15 | et calceati pedes in praeparatione Evangelii pacis, | |
16 | in omnibus sumentes scutum fidei, in quo possitis omnia tela nequissimi ignea extinguere: | |
17 | et galeam salutis assumite, et gladium spiritus (quod est verbum Dei), | |
18 | per omnem orationem et obsecrationem orantes omni tempore in spiritu: et in ipso vigilantes in omni instantia et obsecratione pro omnibus sanctis: | |
19 | et pro me, ut detur mihi sermo in apertione oris mei cum fiducia, notum facere mysterium Evangelii: | |
20 | pro quo legatione fungor in catena, ita ut in ipso audeam, prout oportet me loqui. | |
21 | Ut autem et vos sciatis quae circa me sunt, quid agam, omnia vobis nota faciet Tychicus, carissimus frater, et fidelis minister in Domino: | |
22 | quem misi ad vos in hoc ipsum, ut cognoscatis quae circa nos sunt, et consoletur corda vestra. | |
23 | Pax fratribus, et caritas cum fide a Deo Patre et Domino Iesu Christo. | |
24 | Gratia cum omnibus qui diligunt Dominum nostrum Iesum Christum in incorruptione. Amen. |