Epistula I ad Corinthios 16
1 | De collectis autem, quae fiunt in sanctos, sicut ordinavi ecclesiis Galatiae, ita et vos facite. | |
2 | Per unam sabbati unusquisque vestrum apud se seponat, recondens quod ei bene placuerit: ut non, cum venero, tunc collectae fiant. | |
3 | Cum autem praesens fuero, quos probaveritis per epistolas, hos mittam perferre gratiam vestram in Ierusalem. | |
4 | Quod si dignum fuerit ut et ego eam, mecum ibunt. | |
5 | Veniam autem ad vos, cum Macedoniam pertransiero: nam Macedoniam pertransibo. | |
6 | Apud vos autem forsitan manebo, vel etiam hiemabo: ut vos me deducatis quocumque iero. | |
7 | Nolo enim vos modo in transitu videre, spero enim me aliquantulum temporis manere apud vos, si Dominus permiserit. | |
8 | Permanebo autem Ephesi usque ad Pentecosten. | |
9 | Ostium enim mihi apertum est magnum, et evidens: et adversarii multi. | |
10 | Si autem venerit Timotheus, videte ut sine timore sit apud vos: opus enim Domini operatur, sicut et ego. | |
11 | Ne quis ergo illum spernat: deducite autem illum in pace, ut veniat ad me: exspecto enim illum cum fratribus. | |
12 | De Apollo autem fratre vobis notum facio, quoniam multum rogavi eum ut veniret ad vos cum fratribus: et utique non fuit voluntas ut nunc veniret: veniet autem, cum ei vacuum fuerit. | |
13 | Vigilate, state in fide, viriliter agite, et confortamini. | |
14 | Omnia vestra in caritate fiant. | |
15 | Obsecro autem vos fratres, nostis domum Stephanae, et Fortunati, et Achaici: quoniam sunt primitiae Achaiae, et in ministerium sanctorum ordinaverunt seipsos: | |
16 | ut et vos subditi sitis eiusmodi, et omni cooperanti, et laboranti. | |
17 | Gaudeo autem in praesentia Stephanae, et Fortunati, et Achaici: quoniam id, quod vobis deerat, ipsi suppleverunt: | |
18 | refecerunt enim et meum spiritum, et vestrum. Cognoscite ergo qui huiusmodi sunt. | |
19 | Salutant vos ecclesiae Asiae. Salutant vos in Domino multum, Aquila et Priscilla cum domestica sua ecclesia: apud quos et hospitor. | |
20 | Salutant vos omnes fratres. Salutate invicem in osculo sancto. | |
21 | Salutatio, mea manu Pauli. | |
22 | Si quis non amat Dominum nostrum Iesum Christum, sit anathema, Maran Atha. | |
23 | Gratia Domini nostri Iesu Christi vobiscum. | |
24 | Caritas mea cum omnibus vobis in Christo Iesu. Amen. |