Epistula I ad Corinthios 5
1 | omnino auditur inter vos fornicatio et talis fornicatio qualis nec inter gentes ita ut uxorem patris aliquis habeat | |
2 | et vos inflati estis et non magis luctum habuistis ut tollatur de medio vestrum qui hoc opus fecit | |
3 | ego quidem absens corpore praesens autem spiritu iam iudicavi ut praesens eum qui sic operatus est | |
4 | in nomine Domini nostri Iesu Christi congregatis vobis et meo spiritu cum virtute Domini Iesu | |
5 | tradere huiusmodi Satanae in interitum carnis ut spiritus salvus sit in die Domini Iesu | |
6 | non bona gloriatio vestra nescitis quia modicum fermentum totam massam corrumpit | |
7 | expurgate vetus fermentum ut sitis nova consparsio sicut estis azymi etenim pascha nostrum immolatus est Christus | |
8 | itaque epulemur non in fermento veteri neque in fermento malitiae et nequitiae sed in azymis sinceritatis et veritatis | |
9 | scripsi vobis in epistula ne commisceamini fornicariis | |
10 | non utique fornicariis huius mundi aut avaris aut rapacibus aut idolis servientibus alioquin debueratis de hoc mundo exisse | |
11 | nunc autem scripsi vobis non commisceri si is qui frater nominatur est fornicator aut avarus aut idolis serviens aut maledicus aut ebriosus aut rapax cum eiusmodi nec cibum sumere | |
12 | quid enim mihi de his qui foris sunt iudicare nonne de his qui intus sunt vos iudicatis | |
13 | nam eos qui foris sunt Deus iudicabit auferte malum ex vobis ipsis |