Liber Deuteronomii 27
1 | praecepit autem Moses et seniores Israhel populo dicentes custodite omne mandatum quod praecipio vobis hodie | |
2 | cumque transieritis Iordanem in terram quam Dominus Deus tuus dabit tibi eriges ingentes lapides et calce levigabis eos | |
3 | ut possis in eis scribere omnia verba legis huius Iordane transmisso ut introeas terram quam Dominus Deus tuus dabit tibi terram lacte et melle manantem sicut iuravit patribus tuis | |
4 | quando ergo transieritis Iordanem erige lapides quos ego hodie praecipio vobis in monte Hebal et levigabis calce | |
5 | et aedificabis ibi altare Domino Deo tuo de lapidibus quos ferrum non tetigit | |
6 | et de saxis informibus et inpolitis et offeres super eo holocausta Domino Deo tuo | |
7 | et immolabis hostias pacificas comedesque ibi et epulaberis coram Domino Deo tuo | |
8 | et scribes super lapides omnia verba legis huius plane et lucide | |
9 | dixeruntque Moses et sacerdotes levitici generis ad omnem Israhelem adtende et audi Israhel hodie factus es populus Domini Dei tui | |
10 | audies vocem eius et facies mandata atque iustitias quas ego praecipio tibi | |
11 | praecepitque Moses populo in die illo dicens | |
12 | hii stabunt ad benedicendum Domino super montem Garizim Iordane transmisso Symeon Levi Iudas Isachar Ioseph et Beniamin | |
13 | et e regione isti stabunt ad maledicendum in monte Hebal Ruben Gad et Aser Zabulon Dan et Nepthalim | |
14 | et pronuntiabunt Levitae dicentque ad omnes viros Israhel excelsa voce | |
15 | maledictus homo qui facit sculptile et conflatile abominationem Domini opus manuum artificum ponetque illud in abscondito et respondebit omnis populus et dicet amen | |
16 | maledictus qui non honorat patrem suum et matrem et dicet omnis populus amen | |
17 | maledictus qui transfert terminos proximi sui et dicet omnis populus amen | |
18 | maledictus qui errare facit caecum in itinere et dicet omnis populus amen | |
19 | maledictus qui pervertit iudicium advenae pupilli et viduae et dicet omnis populus amen | |
20 | maledictus qui dormit cum uxore patris sui et revelat operimentum lectuli eius et dicet omnis populus amen | |
21 | maledictus qui dormit cum omni iumento et dicet omnis populus amen | |
22 | maledictus qui dormit cum sorore sua filia patris sui sive matris suae et dicet omnis populus amen | |
23 | maledictus qui dormit cum socru sua et dicet omnis populus amen | |
24 | maledictus qui clam percusserit proximum suum et dicet omnis populus amen | |
25 | maledictus qui accipit munera ut percutiat animam sanguinis innocentis et dicet omnis populus amen | |
26 | maledictus qui non permanet in sermonibus legis huius nec eos opere perficit et dicet omnis populus amen |