Epistula ad Romanos 13
1 | Omnis anima potestatibus sublimioribus subdita sit: non est enim potestas nisi a Deo: quae autem sunt, a Deo ordinatae sunt. | |
2 | Itaque qui resistit potestati, Dei ordinationi resistit. Qui autem resistunt, ipsi sibi damnationem acquirunt: | |
3 | nam principes non sunt timori boni operis, sed mali. Vis autem non timere potestatem? Bonum fac: et habebis laudem ex illa: | |
4 | Dei enim minister est tibi in bonum. Si autem malum feceris, time: non enim sine causa gladium portat. Dei enim minister est: vindex in iram ei qui malum agit. | |
5 | Ideo necessitate subditi estote non solum propter iram, sed etiam propter conscientiam. | |
6 | Ideo enim et tributa praestatis: ministri enim Dei sunt, in hoc ipsum servientes. | |
7 | Reddite ergo omnibus debita: cui tribulatum, tributum: cui vectigal, vectigal: cui timorem, timorem: cui honorem, honorem. | |
8 | Nemini quidquam debeatis, nisi ut invicem diligatis: qui enim diligit proximum, legem implevit. | |
9 | Nam: non adultaberis: non occides: non furaberis: non falsum testimonium dices: non concupisces: et si quod est aliud mandatum, in hoc verbo instauratur: diliges proximum tuum sicut teipsum. | |
10 | Dilectio proximi malum non operatur. Plenitudo ergo legis est dilectio. | |
11 | Et hoc scientes tempus: quia hora est iam nos de somno surgere. Nunc enim propior est nostra salus, quam cum credidimus. | |
12 | Nox praecessit, dies autem appropinquavit. Abiiciamus ergo opera tenebrarum, et induamur arma lucis. | |
13 | Sicut in die honeste ambulemus: non in comessationibus, et ebrietatibus, non in cubilibus, et impudicitiis, non in contentione, et aemulatione: | |
14 | sed induamini Dominum Iesum Christum, et carnis curam ne feceritis in desideriis. |