Epistula ad Romanos 11
1 | Dico ergo: Numquid Deus repulit populum suum? Absit. Nam et ego Israelita sum ex semine Abraham, de tribu Beniamin: | |
2 | non repulit Deus plebem suam, quam praescivit. An nescitis in Elia quid dicit Scriptura? quemadmodum interpellat Deum adversum Israel: | |
3 | Domine, prophetas tuos occiderunt, altaria tua suffoderunt: et ego relictus sum solus, et quaerunt animam meam. | |
4 | Sed quid dicit illi divinum responsum? Reliqui mihi septem millia virorum, qui non curvaverunt genua ante Baal. | |
5 | Sic ergo et in hoc tempore reliquiae secundum electionem gratiae salvae factae sunt. | |
6 | Si autem gratia, iam non ex operibus: alioquin gratia iam non est gratia. | |
7 | Quid ergo? Quod quaerebat Israel, hoc non est consecutus: electio autem consecuta est: ceteri vero excaecati sunt: | |
8 | sicut scriptum est: Dedit illis Deus spiritum compunctionis: oculos ut non videant, et aures ut non audiant, usque in hodiernum diem. | |
9 | Et David dicit: Fiat mensa eorum in laqueum, et in captionem, et in scandalum, et in retributionem illis. | |
10 | Obscurentur oculi eorum ne videant: et dorsum eorum semper incurva. | |
11 | Dico ergo: Numquid sic offenderunt ut caderent? Absit. Sed illorum delicto, salus est gentibus ut illos aemulentur. | |
12 | Quod si delictum illorum divitiae sunt mundi, et diminutio eorum divitiae gentium: quanto magis plenitudo eorum? | |
13 | Vobis enim dico gentibus: Quamdiu quidem ego sum gentium Apostolus, ministerium meum honorificabo, | |
14 | si quomodo ad aemulandum provocem carnem meam, et salvos faciam aliquos ex illis. | |
15 | Si enim amissio eorum, reconciliatio est mundi: quae assumptio, nisi vita ex mortuis? | |
16 | Quod si delibatio sancta est, et massa: et si radix sancta, et rami. | |
17 | Quod si aliqui ex ramis fracti sunt, tu autem cum oleaster esses, insertus es in illis, et socius radicis, et pinguedinis olivae factus es, | |
18 | noli gloriari adversus ramos. Quod si gloriaris: non tu radicem portas, sed radix te. | |
19 | Dices ergo: Fracti sunt rami ut ego inserar. | |
20 | Bene: propter incredulitatem fracti sunt. Tu autem fide stas: noli altum sapere, sed time. | |
21 | Si enim Deus naturalibus ramis non pepercit: ne forte nec tibi parcat. | |
22 | Vide ergo bonitatem, et severitatem Dei: in eos quidem qui ceciderunt, severitatem: in te autem bonitatem Dei, si permanseris in bonitate, alioquin et tu excideris. | |
23 | Sed et illi, si non permanserint in incredulitate, inserentur: potens est enim Deus iterum inserere illos. | |
24 | Nam si tu ex naturali excisus es oleastro, et contra naturam insertus es in bonam olivam: quanto magis ii qui secundum naturam inserentur suae olivae? | |
25 | Nolo enim vos ignorare, fratres, mysterium hoc (ut non sitis vobis ipsis sapientes), quia caecitas ex parte contigit in Israel, donec plenitudo gentium intraret, | |
26 | et sic omnis Israel salvus fieret, sicut scriptum est: Veniet ex Sion, qui eripiat, et avertat impietatem a Iacob. | |
27 | Et hoc illis a me testamentum: cum abstulero peccata eorum. | |
28 | Secundum Evangelium quidem, inimici propter vos: secundum electionem autem, carissimi propter patres. | |
29 | Sine poenitentia enim sunt dona et vocatio Dei. | |
30 | Sicut enim aliquando et vos non credidistis Deo, nunc autem misericordiam consecuti estis propter incredulitatem illorum: | |
31 | ita et isti nunc non crediderunt in vestram misericordiam: ut et ipsi misericordiam consequantur. | |
32 | Conclusit enim Deus omnia in incredulitate, ut omnium misereatur. | |
33 | O altitudo divitiarum sapientiae, et scientiae Dei: quam incomprehensibilia sunt iudicia eius, et investigabiles viae eius! | |
34 | Quis enim cognovit sensum Domini? aut quis consiliarius eius fuit? | |
35 | aut quis prior dedit illi, et retribuetur ei? 36 Quoniam ex ipso, et per ipsum, et in ipso sunt omnia: ipsi gloria in saecula. Amen. |