Evangelium secundum Ioannem 2
1 | et die tertio nuptiae factae sunt in Cana Galilaeae et erat mater Iesu ibi | |
2 | vocatus est autem ibi et Iesus et discipuli eius ad nuptias | |
3 | et deficiente vino dicit mater Iesu ad eum vinum non habent | |
4 | et dicit ei Iesus quid mihi et tibi est mulier nondum venit hora mea | |
5 | dicit mater eius ministris quodcumque dixerit vobis facite | |
6 | erant autem ibi lapideae hydriae sex positae secundum purificationem Iudaeorum capientes singulae metretas binas vel ternas | |
7 | dicit eis Iesus implete hydrias aqua et impleverunt eas usque ad summum | |
8 | et dicit eis Iesus haurite nunc et ferte architriclino et tulerunt | |
9 | ut autem gustavit architriclinus aquam vinum factam et non sciebat unde esset ministri autem sciebant qui haurierant aquam vocat sponsum architriclinus | |
10 | et dicit ei omnis homo primum bonum vinum ponit et cum inebriati fuerint tunc id quod deterius est tu servasti bonum vinum usque adhuc | |
11 | hoc fecit initium signorum Iesus in Cana Galilaeae et manifestavit gloriam suam et crediderunt in eum discipuli eius | |
12 | post hoc descendit Capharnaum ipse et mater eius et fratres eius et discipuli eius et ibi manserunt non multis diebus | |
13 | et prope erat pascha Iudaeorum et ascendit Hierosolyma Iesus | |
14 | et invenit in templo vendentes boves et oves et columbas et nummularios sedentes | |
15 | et cum fecisset quasi flagellum de funiculis omnes eiecit de templo oves quoque et boves et nummulariorum effudit aes et mensas subvertit | |
16 | et his qui columbas vendebant dixit auferte ista hinc nolite facere domum Patris mei domum negotiationis | |
17 | recordati vero sunt discipuli eius quia scriptum est zelus domus tuae comedit me | |
18 | responderunt ergo Iudaei et dixerunt ei quod signum ostendis nobis quia haec facis | |
19 | respondit Iesus et dixit eis solvite templum hoc et in tribus diebus excitabo illud | |
20 | dixerunt ergo Iudaei quadraginta et sex annis aedificatum est templum hoc et tu tribus diebus excitabis illud | |
21 | ille autem dicebat de templo corporis sui | |
22 | cum ergo resurrexisset a mortuis recordati sunt discipuli eius quia hoc dicebat et crediderunt scripturae et sermoni quem dixit Iesus | |
23 | cum autem esset Hierosolymis in pascha in die festo multi crediderunt in nomine eius videntes signa eius quae faciebat | |
24 | ipse autem Iesus non credebat semet ipsum eis eo quod ipse nosset omnes | |
25 | et quia opus ei non erat ut quis testimonium perhiberet de homine ipse enim sciebat quid esset in homine |