- Vulgata - Evangelium secundum Marcum 9

Evangelium secundum Marcum  9

1
Et post dies sex assumit Iesus Petrum et Iacobum et Ioannem, et ducit illos in montem excelsum seorsum solos. Et transfiguratus est coram ipsis
2
et vestimenta eius facta sunt splendentia, candida nimis velut nix, qualia fullo super terram non potest candida facere.
3
Et apparuit illis Elias cum Mose et erant loquentes cum Iesu.
4
Et respondens Petrus ait Iesu: "Rabbi, bonum est hic nos esse; et faciamus tria tabernacula: tibi unum et Mosi unum et Eliae unum."
5
Non enim sciebat quid diceret; erant enim timore exterriti.
6
Et facta est nubes obumbrans eos, et venit vox de nube dicens: "Hic est Filius meus carissimus; audite illum."
7
Et statim circumspicientes neminem amplius viderunt nisi Iesum tantum secum.
8
Et descendentibus illis de monte, praecepit illis ne cui quae vidissent narrarent nisi cum Filius hominis a mortuis resurrexerit.
9
Et verbum continuerunt apud se, conquirentes quid esset "cum a mortuis resurrexerit."
10
Et interrogabant eum dicentes: "Quid ergo dicunt Pharisaei et scribae quia Eliam oporteat venire primum?"
11
Qui respondens ait illis: "Elias, cum venerit, primo restituet omnia; et quomodo scriptum est in Filium hominis ut multa patiatur et contemnatur?
12
Sed dico vobis quia et Elias venit; et fecerunt illi, quaecumque voluerunt, sicut scriptum est de eo."
13
Et veniens ad discipulos suos, vidit turbam magnam circa eos et scribas conquirentes cum illis.
14
Et confestim omnis populus videns eum stupefactus est, et accurrentes salutabant eum.
15
Et interrogavit eos: "Quid inter vos conquiritis?"
16
Et respondens unus de turba dixit: "Magister, attuli filium meum ad te habentem spiritum mutum,
17
qui ubicumque eum apprehenderit, allidit eum, et spumat et stridet dentibus et arescit. Et dixi discipulis tuis ut eicerent illum, et non potuerunt."
18
Qui respondens eis dicit: "O generatio incredula, quamdiu apud vos ero? Quamdiu vos patiar? Afferte illum ad me."
19
Et attulerunt eum; et cum vidisset illum, statim spiritus conturbavit eum et elisus in terram volutabatur spumans.
20
Et interrogavit patrem eius: "Quantum temporis est ex quo hoc ei accidit?" At ille ait: "Ab infantia;
21
et frequenter eum et in ignem et in aquas misit, ut eum perderet; sed si quid potes, adiuva nos, misertus nostri."
22
Iesus autem ait illi: "Si potes! Omnia possibilia credenti."
23
Et continuo exclamans pater pueri cum lacrimis aiebat: "Credo; adiuva incredulitatem meam."
24
Et cum videret Iesus concurrentem turbam, comminatus est spiritui immundo dicens illi: "Surde et mute spiritus, ego tibi praecipio: Exi ab eo et amplius ne introeas in eum."
25
Et clamans et multum discerpens eum exiit ab eo; et factus est sicut mortuus, ita ut multi dicerent quia mortuus est.
26
Iesus autem tenens manum eius elevavit illum; et surrexit.
27
Et cum introisset in domum, discipuli eius secreto interrogabant eum: "Quare nos non potuimus eicere eum?"
28
Et dixit illis: "Hoc genus in nullo potest exire nisi in oratione et ieiunio."
29
Et inde profecti praetergrediebantur Galilaeam; nec volebat quemquam scire.
30
Docebat autem discipulos suos et dicebat illis: "Filius hominis tradetur in manus hominum et occident eum et occisus tertia die resurget."
31
At illi ignorabant verbum et timebant eum interrogare.
32
Et venerunt Capharnaum. Qui cum domi esset, interrogabat eos: "Quid in via tractabatis?"
33
At illi tacebant. Siquidem inter se in via disputaverant quis esset illorum maior.
34
Et residens vocavit Duodecim et ait illis: "Si quis vult primus esse, erit omnium novissimus et omnium minister."
35
Et accipiens puerum, statuit eum in medio eorum; quem cum complexus esset, ait illis:
36
"Quisquis unum ex huiusmodi pueris receperit in nomine meo, me recipit; et quicumque me susceperit, non me suscipit sed eum qui me misit.
37
Respondit illi Ioannes dicens: "Magister, vidimus quendam in nomine tuo eicientem daemonia qui non sequitur nos; et prohibuimus eum."
38
Iesus autem ait: "Nolite prohibere eum. Nemo est enim qui faciat virtutem in nomine meo et possit cito male loqui de me;
39
qui enim non est adversum vos, pro vobis est.
40
Quisquis enim potum dederit vobis, calicem aquae in nomine meo quia Christi estis, amen dico vobis: non perdet mercedem suam.
41
Et quisquis scandalizaverit unum ex his pusillis credentibus in me, bonum est ei magis si circumdaretur mola asinaria collo eius et in mare mitteretur.
42
Et si scandalizaverit te manus tua, abscide illam: bonum est tibi debilem introire in vitam quam duas manus habentem ire in Gehennam, in ignem inexstinguibilem,
43
ubi vermis eorum non moritur et ignis non exstinguitur.
44
Et si pes tuus te scandalizat, amputa illum: bonum est tibi claudum introire in vitam aeternam quam duos pedes habentem mitti in Gehennam ignis inexstinguibilis,
45
ubi vermis eorum non moritur et ignis non exstinguitur.
46
Et si oculus tuus scandalizat te, eice eum: bonum est tibi luscum introire in regnum Dei, quam duos oculos habentem mitti in Gehennam ignis,
47
ubi vermis eorum non moritur et ignis non exstinguitur.
48
Omnis enim igne sallietur [et omnis victima sallietur].
49
Bonum est sal; quod si sal insulsum fuerit, in quo illud condietis? Habete in vobis sal et pacem habete inter vos.