Evangelium secundum Marcum 7
1 | Et conveniunt ad eum pharisaei, et quidam de scribis, venientes ab Jerosolymis. | |
2 | Et cum vidissent quosdam ex discipulis ejus communibus manibus, id est non lotis, manducare panes, vituperaverunt. | |
3 | Pharisaei enim, et omnes Judaei, nisi crebro laverint manus, non manducant, tenentes traditionem seniorum: | |
4 | et a foro nisi baptizentur, non comedunt: et alia multa sunt, quae tradita sunt illis servare, baptismata calicum, et urceorum, et aeramentorum, et lectorum: | |
5 | et interrogabant eum pharisaei et scribae: Quare discipuli tui non ambulant juxta traditionem seniorum, sed communibus manibus manducant panem? | |
6 | At ille respondens, dixit eis: Bene prophetavit Isaias de vobis hypocritis, sicut scriptum est: Populus hic labiis me honorat, cor autem eorum longe est a me: | |
7 | in vanum autem me colunt, docentes doctrinas, et praecepta hominum. | |
8 | Relinquentes enim mandatum Dei, tenetis traditionem hominum, baptismata urceorum et calicum: et alia similia his facitis multa. | |
9 | Et dicebat illis: Bene irritum facitis praeceptum Dei, ut traditionem vestram servetis. | |
10 | Moyses enim dixit: Honora patrem tuum, et matrem tuam. Et: Qui maledixerit patri, vel matri, morte moriatur. | |
11 | Vos autem dicitis: Si dixerit homo patri, aut matri, Corban (quod est donum) quodcumque ex me, tibi profuerit: | |
12 | et ultra non dimittitis eum quidquam facere patri suo, aut matri, | |
13 | rescindentes verbum Dei per traditionem vestram, quam tradidistis: et similia hujusmodi multa facitis. | |
14 | Et advocans iterum turbam, dicebat illis: Audite me omnes, et intelligite. | |
15 | Nihil est extra hominem introiens in eum, quod possit eum coinquare, sed quae de homine procedunt illa sunt quae communicant hominem. | |
16 | Si quis habet aures audiendi, audiat. | |
17 | Et cum introisset in domum a turba, interrogabant eum discipuli ejus parabolam. | |
18 | Et ait illis: Sic et vos imprudentes estis? Non intelligitis quia omne extrinsecus introiens in hominem, non potest eum communicare: | |
19 | quia non intrat in cor ejus, sed in ventrum vadit, et in secessum exit, purgans omnes escas? | |
20 | Dicebat autem, quoniam quae de homine exeunt, illa communicant hominem. | |
21 | Ab intus enim de corde hominum malae cogitationes procedunt, adulteria, fornicationes, homicidia, | |
22 | furta, avaritiae, nequitiae, dolus, impudicitiae, oculus malus, blasphemia, superbia, stultitia. | |
23 | Omnia haec mala ab intus procedunt, et communicant hominem. | |
24 | Et inde surgens abiit in fines Tyri et Sidonis: et ingressus domum, neminem voluit scire, et non potuit latere. | |
25 | Mulier enim statim ut audivit de eo, cujus filia habebat spiritum immundum, intravit, et procidit ad pedes ejus. | |
26 | Erat enim mulier gentilis, Syrophoenissa genere. Et rogabat eum ut daemonium ejiceret de filia ejus. | |
27 | Qui dixit illi: Sine prius saturari filios: non est enim bonum sumere panem filiorum, et mittere canibus. | |
28 | At illa respondit, et dixit illi: Utique Domine, nam et catelli comedunt sub mensa de micis puerorum. | |
29 | Et ait illi: Propter hunc sermonem vade: exiit daemonium a filia tua. | |
30 | Et cum abiisset domum suam, invenit puellam jacentem supra lectum, et daemonium exiisse. | |
31 | Et iterum exiens de finibus Tyri, venit per Sidonem ad mare Galilaeae inter medios fines Decapoleos. | |
32 | Et adducunt ei surdum, et mutum, et deprecabantur eum, ut imponat illi manum. | |
33 | Et apprehendens eum de turba seorsum, misit digitos suos in auriculas ejus: et exspuens, tetigit linguam ejus: | |
34 | et suscipiens in caelum, ingemuit, et ait illi: Ephphetha, quod est, Adaperire. | |
35 | Et statim apertae sunt aures ejus, et solutum est vinculum linguae ejus, et loquebatur recte. | |
36 | Et praecepit illis ne cui dicerent. Quanto autem eis praecipiebat, tanto magis plus praedicabant: | |
37 | et eo amplius admirabantur, dicentes: Bene omnia fecit: et surdos fecit audire, et mutos loqui. |