- Vulgata - Evangelium secundum Marcum 2

Evangelium secundum Marcum  2

1
Et iterum intravit Capharnaum post dies,
2
et auditum est quod in domo esset. Et convenerunt multi, ita ut non caperet neque ad ianuam, et loquebatur eis verbum.
3
Et venerunt ferentes ad eum paralyticum qui a quattuor portabatur.
4
Et cum non possent offerre eum illi prae turba, nudaverunt tectum ubi erat et patefacientes submiserunt grabatum in quo paralyticus iacebat.
5
Cum vidisset autem Iesus fidem illorum, ait paralytico: "Fili, dimittuntur tibi peccata."
6
Erant autem illic quidam de scribis, sedentes et cogitantes in cordibus suis:
7
"Quid hic sic loquitur? Blasphemat! Quis potest dimittere peccata nisi solus Deus?"
8
Quo statim cognito Iesus spiritu suo quia sic cogitarent intra se, dicit illis: "Quid ista cogitatis in cordibus vestris?
9
Quid est facilius, dicere paralytico 'Dimittuntur tibi peccata' an dicere 'Surge et tolle grabatum tuum et ambula'?
10
Ut autem sciatis quia potestatem habet Filius hominis in terra dimittendi peccata--ait paralytico:
11
"Tibi dico: Surge, tolle grabatum tuum et vade in domum tuam."
12
Et statim ille surrexit et sublato grabato abiit coram omnibus, ita ut admirarentur omnes et honorificarent Deum, dicentes: "Numquam sic vidimus!"
13
Et egressus est rursus ad mare; omnisque turba veniebat ad eum et docebat eos.
14
Et cum praeteriret, vidit Levin Alphei sedentem ad teloneum et ait illi: "Sequere me." Et surgens secutus est eum.
15
Et factum est cum accumberet in domo illius, multi publicani et peccatores simul discumbebant cum Iesu et discipulis eius. Erant enim multi qui et sequebantur eum.
16
Et scribae et Pharisaei, videntes quia manducaret cum peccatoribus et publicanis, dicebant discipulis eius: "Quare cum publicanis et peccatoribus manducat et bibit magister vester?"
17
Hoc audito Iesus ait illis: "Non necesse habent sani medicum, sed qui male habent; non enim veni vocare iustos, sed peccatores."
18
Et erant discipuli Ioannis et Pharisaei ieiunantes. Et veniunt et dicunt illi: "Cur discipuli Ioannis et Pharisaeorum ieiunant, tui autem discipuli non ieiunant?"
19
Et ait illis Iesus: "Numquid possunt convivae nuptiarum, quamdiu sponsus cum illis est, ieiunare? Quanto tempore habent secum sponsum, non possunt ieiunare;
20
venient autem dies cum auferetur ab eis sponsus, et tunc ieiunabunt in illa die.
21
Nemo assumentum panni rudis assuit vestimento veteri; alioquin aufert supplementum novum a veteri et maior scissura fit.
22
Et nemo mittit vinum novellum in utres veteres; alioquin dirumpet vinum utres et vinum effunditur et utres peribunt. Sed vinum novum in utres novos!"
23
Et factum est iterum cum sabbatis ambularet per sata, et discipuli eius coeperunt praegredi et vellere spicas.
24
Pharisaei autem dicebant ei: "Ecce, quid faciunt sabbatis, quod non licet."
25
Et ait illis: "Numquam legistis quid fecerit David quando necessitatem habuit et esuriit ipse et qui cum eo erant?
26
Quomodo introiit in domum Dei sub Abiathar principe sacerdotum et panes propositionis manducavit, quos non licet manducare nisi sacerdotibus, et dedit eis, qui cum eo erant?"
27
Et dicebat eis: "Sabbatum propter hominem factum est, et non homo propter sabbatum;
28
itaque dominus est Filius hominis etiam sabbati."