Liber Numeri 13
1 | profectus est de Aseroth fixis tentoriis in deserto Pharan | |
2 | ibi locutus est Dominus ad Mosen dicens | |
3 | mitte viros qui considerent terram Chanaan quam daturus sum filiis Israhel singulos de singulis tribubus ex principibus | |
4 | fecit Moses quod Dominus imperarat de deserto Pharan mittens principes viros quorum ista sunt nomina | |
5 | de tribu Ruben Semmua filium Zecchur | |
6 | de tribu Symeon Saphat filium Huri | |
7 | de tribu Iuda Chaleb filium Iepphonne | |
8 | de tribu Isachar Igal filium Ioseph | |
9 | de tribu Ephraim Osee filium Nun | |
10 | de tribu Beniamin Phalti filium Raphu | |
11 | de tribu Zabulon Geddihel filium Sodi | |
12 | de tribu Ioseph sceptri Manasse Gaddi filium Susi | |
13 | de tribu Dan Ammihel filium Gemalli | |
14 | de tribu Aser Sthur filium Michahel | |
15 | de tribu Nepthali Naabbi filium Vaphsi | |
16 | de tribu Gad Guhel filium Machi | |
17 | haec sunt nomina virorum quos misit Moses ad considerandam terram vocavitque Osee filium Nun Iosue | |
18 | misit ergo eos Moses ad considerandam terram Chanaan et dixit ad eos ascendite per meridianam plagam cumque veneritis ad montes | |
19 | considerate terram qualis sit et populum qui habitator est eius utrum fortis sit an infirmus pauci numero an plures | |
20 | ipsa terra bona an mala urbes quales muratae an absque muris | |
21 | humus pinguis an sterilis nemorosa an absque arboribus confortamini et adferte nobis de fructibus terrae erat autem tempus quando iam praecoquae uvae vesci possunt | |
22 | cumque ascendissent exploraverunt terram a deserto Sin usque Roob intrantibus Emath | |
23 | ascenderuntque ad meridiem et venerunt in Hebron ubi erant Ahiman et Sisai et Tholmai filii Enach nam Hebron septem annis ante Tanim urbem Aegypti condita est | |
24 | pergentesque usque ad torrentem Botri absciderunt palmitem cum uva sua quem portaverunt in vecte duo viri de malis quoque granatis et de ficis loci illius tulerunt | |
25 | qui appellatus est Neelescol id est torrens Botri eo quod botrum inde portassent filii Israhel | |
26 | reversique exploratores terrae post quadraginta dies omni regione circuita | |
27 | venerunt ad Mosen et Aaron et ad omnem coetum filiorum Israhel in desertum Pharan quod est in Cades locutique eis et omni multitudini ostenderunt fructus terrae | |
28 | et narraverunt dicentes venimus in terram ad quam misisti nos quae re vera fluit lacte et melle ut ex his fructibus cognosci potest | |
29 | sed cultores fortissimos habet et urbes grandes atque muratas stirpem Enach vidimus ibi | |
30 | Amalech habitat in meridie Hettheus et Iebuseus et Amorreus in montanis Chananeus vero moratur iuxta mare et circa fluenta Iordanis | |
31 | inter haec Chaleb conpescens murmur populi qui oriebatur contra Mosen ait ascendamus et possideamus terram quoniam poterimus obtinere eam | |
32 | alii vero qui fuerant cum eo dicebant nequaquam ad hunc populum valemus ascendere quia fortior nobis est | |
33 | detraxeruntque terrae quam inspexerant apud filios Israhel dicentes terram quam lustravimus devorat habitatores suos populum quem aspeximus procerae staturae est | |
34 | ibi vidimus monstra quaedam filiorum Enach de genere giganteo quibus conparati quasi lucustae videbamur |