Liber Numeri 07
1 | Factum autem in die qua complevit Moyses tabernaculum, et erexit illud, unxitque et sanctificavit cum omnibus vasis suis, altare similiter et omnia vasa eius: | |
2 | obtulerunt principes Israel et capita familiarum, qui erant per singulas tribus, praefectique eorum, qui numerati fuerant, | |
3 | munera coram Domino sex plaustra tecta cum duodecim bobus. Unum plaustrum obtulere duo duces, et unum bovem singuli, obtuleruntque ea in conspectu tabernaculi. | |
4 | Ait autem Dominus ad Moysen: | |
5 | Suscipe ab eis ut serviant in ministerio tabernaculi, et trades ea Levitis iuxta ordinem ministerii sui. | |
6 | Itaque cum suscepisset Moyses plaustra et boves, tradidit eos Levitis. | |
7 | Duo plaustra et quatuor boves dedit filiis Gerson, iuxta id quod habebant necessarium. | |
8 | Quatuor alia plaustra et octo boves dedit filiis Merari secundum officia et cultum suum, sub manu Ithamar filii Aaron sacerdotis. | |
9 | Filiis autem Caath non dedit plaustra et boves: quia in sanctuario serviunt, et onera propriis portant humeris. | |
10 | Igitur obtulerunt duces in dedicationem altaris, die qua unctum est, oblationem suam ante altare. | |
11 | Dixitque Dominus ad Moysen: Singuli duces per singulos dies offerant munera in dedicationem altaris. | |
12 | Primo die obtulit oblationem suam Nahasson filius Aminadab de tribu Iuda: | |
13 | fueruntque in ea acetabulum argenteum pondo centum triginta siclorum, phiala argentea habens septuaginta siclos, iuxta pondus sanctuarii, utrumque plenum simila conspersa oleo in sacrificium: | |
14 | mortariolum ex decem siclis aureis plenum incenso: | |
15 | bovem de armento, et arietem, et agnum anniculum in holocaustum: | |
16 | hircumque pro peccato: | |
17 | et in sacrificio pacificorum boves duos, arietes quinque, hircos quinque, agnos anniculos quinque. Haec est oblatio Nahasson filii Aminadab. | |
18 | Secundo die obtulit Nathanael filius Suar, dux de tribu Issachar, | |
19 | acetabulum argenteum appendens centum triginta siclos, phialam argenteam habentem septuaginta siclos, iuxta pondus sanctuarii, utrumque plenum simila conspersa oleo in sacrificium: | |
20 | mortariolum aureum habens decem siclos plenum incenso: | |
21 | bovem de armento, et arietem, et agnum anniculum in holocaustum: | |
22 | hircumque pro peccato: | |
23 | et in sacrificio pacificorum boves duos, arietes quinque, hircos quinque, agnos anniculos quinque. Haec fuit oblatio Nathanael filii Suar. | |
24 | Tertio die princeps filiorum Zabulon, Eliab filius Helon, | |
25 | obtulit acetabulum argenteum appendens centum triginta siclos, phialam argenteam habentem septuaginta siclos, ad pondus sanctuarii, utrumque plenum similia conspersa oleo in sacrificium: | |
26 | mortariolum aureum appendens decem siclos, plenum incenso: | |
27 | bovem de armento, et arietem, et agnum anniculum in holocaustum: | |
28 | hircumque pro peccato: | |
29 | et in sacrificio pacificorum boves duos, arietes quinque, hircos quinque, agnos anniculos quinque. Haec est oblatio Eliab filii Helon. | |
30 | Die quarto princeps filiorum Ruben, Elisur filius Sedeur, | |
31 | obtulit acetabulum argenteum appendens centum triginta siclos, phialam argenteam habentem septuaginta siclos, ad pondus sanctuarii, utrumque plenum simila conspersa oleo in sacrificum: | |
32 | mortariolum aureum appendens decem siclos, plenum incenso: | |
33 | bovem de armento, et arietem, et agnum anniculum in holocaustum: | |
34 | hircumque pro peccato: | |
35 | et in hostias pacificorum boves duos, arietes quinque, hircos quinque, agnos anniculos quinque. Haec fuit oblatio Elisur filii Sedeur. | |
36 | Die quinto princeps filiorum Simeon, Salamiel filius Surisaddai, | |
37 | obtulit acetabulum argenteum appendens centum triginta siclos, phialam argenteam habentem septuaginta siclos, ad pondus sanctuarii, utrumque plenum simila conspersa oleo in sacrificum: | |
38 | mortariolum aureum appendens decem siclos, plenum incenso: | |
39 | bovem de armento, et arietem, et agnum anniculum in holocaustum: | |
40 | hircumque pro peccato: | |
41 | et in hostias pacificorum boves duos, arietes quinque, hircos quinque, agnos anniculos quinque. Haec fuit oblatio Salamiel filii Surisaddai. | |
42 | Die sexto princeps filiorum Gad, Eliasaph filius Duel, | |
43 | obtulit acetabulum argenteum appendens centum triginta siclos, phialam argenteam habentem septuaginta siclos, ad pondus sanctuarii, utrumque plenum simila conspersa oleo in sacrificum: | |
44 | mortariolum aureum appendens decem siclos, plenum incenso: | |
45 | bovem de armento, et arietem, et agnum anniculum in holocaustum: | |
46 | hircumque pro peccato: | |
47 | et in hostias pacificorum boves duos, arietes quinque, hircos quinque, agnos anniculos quinque. Haec fuit oblatio Eliasaph filii Duel. | |
48 | Die septimo princeps filiorum Ephraim, Elisama filius Ammiud, | |
49 | obtulit acetabulum argenteum appendens centum triginta siclos, phialam argenteam habentem septuaginta siclos, ad pondus sanctuarii, utrumque plenum simila conspersa oleo in sacrificum: | |
50 | mortariolum aureum appendens decem siclos, plenum incenso: | |
51 | bovem de armento, et arietem, et agnum anniculum in holocaustum: | |
52 | hircumque pro peccato: | |
53 | et in hostias pacificorum boves duos, arietes quinque, hircos quinque, agnos anniculos quinque. Haec fuit oblatio Elisama filii Ammiud. | |
54 | Die octavo, princeps filiorum Manasse, Gamaliel filius Phadassur, | |
55 | obtulit acetabulum argenteum appendens centum triginta siclos, phialam argenteam habentem septuaginta siclos, ad pondus sanctuarii, utrumque plenum simila conspersa oleo in sacrificum: | |
56 | mortariolum aureum appendens decem siclos, plenum incenso: | |
57 | bovem de armento, et arietem, et agnum anniculum in holocaustum: | |
58 | hircumque pro peccato: | |
59 | et in hostias pacificorum boves duos, arietes quinque, hircos quinque, agnos anniculos quinque. Haec fuit oblatio Gamaliel filii Phadassur. | |
60 | Die nono princeps filiorum Beniamin, Abidan filius Gedeonis, | |
61 | obtulit acetabulum argenteum appendens centum triginta siclos, phialam argenteam habentem septuaginta siclos, ad pondus sanctuarii, utrumque plenum simila conspersa oleo in sacrificum: | |
62 | mortariolum aureum appendens decem siclos, plenum incenso: | |
63 | bovem de armento, et arietem, et agnum anniculum in holocaustum: | |
64 | hircumque pro peccato: | |
65 | et in hostias pacificorum boves duos, arietes quinque, hircos quinque, agnos anniculos quinque. Haec fuit oblatio Abidan filii Gedeonis. | |
66 | Die decimo princeps filiorum Dan, Ahiezer filius Ammisaddai, | |
67 | obtulit acetabulum argenteum appendens centum triginta siclos, phialam argenteam habentem septuaginta siclos, ad pondus sanctuarii, utrumque plenum simila conspersa oleo in sacrificum: | |
68 | mortariolum aureum appendens decem siclos, plenum incenso: | |
69 | bovem de armento, et arietem, et agnum anniculum in holocaustum: | |
70 | hircumque pro peccato: | |
71 | et in hostias pacificorum boves duos, arietes quinque, hircos quinque, agnos anniculos quinque. Haec fuit oblatio Ahiezer filii Ammisaddai. | |
72 | Die undecimo princeps filiorum Aser, Phegiel filius Ochran, | |
73 | obtulit acetabulum argenteum appendens centum triginta siclos, phialam argenteam habentem septuaginta siclos, ad pondus sanctuarii, utrumque plenum simila conspersa oleo in sacrificum: | |
74 | mortariolum aureum appendens decem siclos, plenum incenso: | |
75 | bovem de armento, et arietem, et agnum anniculum in holocaustum: | |
76 | hircumque pro peccato: | |
77 | et in hostias pacificorum boves duos, arietes quinque, hircos quinque, agnos anniculos quinque. Haec fuit oblatio Phegiel filii Ochran. | |
78 | Die duodecimo princeps filiorum Nephthali, Ahira filius Enan, | |
79 | obtulit acetabulum argenteum appendens centum triginta siclos, phialam argenteam habentem septuaginta siclos, ad pondus sanctuarii, utrumque plenum simila conspersa oleo in sacrificum: | |
80 | mortariolum aureum appendens decem siclos, plenum incenso: | |
81 | bovem de armento, et arietem, et agnum anniculum in holocaustum: | |
82 | hircumque pro peccato: | |
83 | et in hostias pacificorum boves duos, arietes quinque, hircos quinque, agnos anniculos quinque. Haec fuit oblatio Ahira filii Enan. | |
84 | Haec in dedicatione altaris oblata sunt a principibus Israel, in die qua consecratum est: acetabula argentea duodecim: phialae argenteae duodecim: mortariola aurea duodecim: | |
85 | ita ut centum triginta siclos argenti haberet unum acetabulum, et septuaginta siclos haberet una phiala: id est, in commune vasorum omnium ex argento sicli duo millia quadringenti, pondere sanctuarii: | |
86 | mortariola aurea duodecim plena incenso, denos siclos appendentia pondere sanctuarii: id est, simul auri sicli centum viginti: | |
87 | boves de armento in holocaustum duodecim, arietes duodecim, agni anniculi duodecim, et libamenta eorum: hirci duodecim pro peccato. | |
88 | In hostias pacificorum, boves viginti quatuor, arietes sexaginta, hirci sexaginta, agni anniculi sexaginta. Haec oblata sunt in dedicatione altaris, quando unctum est. | |
89 | Cumque ingrederetur Moyses tabernaculum foederis, ut consuleret oraculum, audiebat vocem loquentis ad se de propitiatorio quod erat super arcam testimonii inter duos cherubim, unde et loquebatur ei. |