Prophetia Osee 14
1 | pereat Samaria quoniam ad amaritudinem concitavit Dominum suum in gladio pereat parvuli eorum elidantur et fetae eius discindantur | |
2 | convertere Israhel ad Dominum Deum tuum quoniam corruisti in iniquitate tua | |
3 | tollite vobiscum verba et convertimini ad Dominum dicite ei omnem aufer iniquitatem et accipe bonum et reddemus vitulos labiorum nostrorum | |
4 | Assur non salvabit nos super equum non ascendemus nec dicemus ultra dii nostri opera manuum nostrarum quia eius qui in te est misereberis pupilli | |
5 | sanabo contritiones eorum diligam eos spontanee quia aversus est furor meus ab eo | |
6 | ero quasi ros Israhel germinabit quasi lilium et erumpet radix eius ut Libani | |
7 | ibunt rami eius et erit quasi oliva gloria eius et odor eius ut Libani | |
8 | convertentur sedentes in umbra eius vivent tritico et germinabunt quasi vinea memoriale eius sicut vinum Libani | |
9 | Ephraim quid mihi ultra idola ego exaudiam et dirigam eum ego ut abietem virentem ex me fructus tuus inventus est | |
10 | quis sapiens et intelleget ista intellegens et sciet haec quia rectae viae Domini et iusti ambulabunt in eis praevaricatores vero corruent in eis |