Liber Leviticus 25
1 | Locutusque est Dominus ad Moysen in monte Sinai, dicens: | |
2 | Loquere filiis Israel, et dices ad eos: Quando ingressi fueritis terram quam ego dabo vobis, sabbatizes sabbatum Domino. | |
3 | Sex annis seres agrum tuum, et sex annis putabis vineam tuam, colligesque fructus eius: | |
4 | septimo autem anno sabbatum erit terrae, requietionis Domini: agrum non seres, et vineam non putabis. | |
5 | Quae sponte gignet humus, non metes: et uvas primitiarum tuarum non colliges quasi vindemiam: annus enim requietionis terrae est: | |
6 | sed erunt vobis in cibum, tibi et servo tuo, ancillae et mercenario tuo, et advenae qui peregrinantur apud te: | |
7 | iumentis tuis et pecoribus, omnia quae nascuntur praebebunt cibum. | |
8 | Numerabis quoque tibi septem hebdomadas annorum, id est, septies septem, quae simul faciunt annos quadraginta novem: | |
9 | et clanges buccina mense septimo, decima die mensis, propitiationis tempore, in universa terra vestra. | |
10 | Sanctificabisque annum quinquagesimum, et vocabis remissionem cunctis habitatoribus terrae tuae: ipse est enim iubilaeus. Revertetur homo ad possessionem suam, et unusquisque rediet ad familiam pristinam: | |
11 | quia iubilaeus est, et quinquagesimus annus. Non seretis neque metetis sponte in agro nascentia, et primitias vindemiae non colligetis, | |
12 | ob sanctificationem iubilaei: sed statim oblata comedetis. | |
13 | Anno iubilaei, redient omnes ad possessiones suas. | |
14 | Quando vendes quippiam civi tuo, vel emes ab eo, ne contristes fratrem tuum, sed iuxta numerum annorum iubilaei emes ab eo, | |
15 | et iuxta supputationem frugum vendet tibi. | |
16 | Quanto plures anni remanserint post iubilaeum, tanto crescet et pretium: et quanto minus temporis numeraveris, tanto minoris et emptio constabit: tempus enim frugum vendet tibi. | |
17 | Nolite affligere contribules vestros, sed timeat unusquisque Deum suum, quia ego Dominus Deus vester. | |
18 | Facite praecepta mea, et iudicia custodite, et implete ea: ut habitare possitis in terra absque ullo pavore, | |
19 | et gignat vobis humus fructus suos, quibus vescamini usque ad saturitatem, nullius impetum formidantes. | |
20 | Quod si dixeritis: Quid comedemus anno septimo, si non severimus, neque collegerimus fruges nostras? | |
21 | dabo benedictionem meam vobis anno sexto, et faciet fructus trium annorum: | |
22 | seretisque anno octavo, et comedetis veteres fruges usque ad nonum annum: donec nova nascantur, edetis vetera. | |
23 | Terra quoque non vendetur in perpetuum, quia mea est, et vos advenae et coloni mei estis: | |
24 | unde cuncta regio possessionis vestrae sub redemptionis conditione vendetur. | |
25 | Si attenuatus frater tuus vendiderit possessiunculam suam, et voluerit propinquus eius, potest redimere quod ille vendiderat. | |
26 | Sin autem non habuerit proximum, et ipse pretium ad redimendum potuerit invenire, | |
27 | computabuntur fructus ex eo tempore quo vendidit: et quod reliquum est, reddet emptori, sicque recipiet possessionem suam. | |
28 | Quod si non invenerit manus eius ut reddat pretium, habebit emptor quod emerat, usque ad annum iubilaeum. In ipso enim omnis venditio redibit ad dominum et ad possessorem pristinum. | |
29 | Qui vendiderit domum intra urbis muros, habebit licentiam redimendi, donec unus impleatur annus. | |
30 | Si non redemerit, et anni circulus fuerit evolutus, emptor possidebit eam, et posteri eius in perpetuum, et redimi non poterit, etiam in iubilaeo. | |
31 | Sin autem in villa domus, quae muros non habet, agrorum iure vendetur: si ante redempta non fuerit, in iubilaeo revertetur ad dominum. | |
32 | Aedes Levitarum quae in urbibus sunt, semper possunt redimi: | |
33 | si redemptae non fuerint, in iubilaeo revertentur ad dominos, quia domus urbium Levitarum pro possessionibus sunt inter filios Israel. | |
34 | Suburbana autem eorum non veneant, quia possessio sempiterna est. | |
35 | Si attenuatus fuerit frater tuus, et infirmus manu, et susceperis eum quasi advenam et peregrinum, et vixerit tecum, | |
36 | ne accipias usuras ab eo, nec amplius quam dedisti: time Deum tuum, ut vivere possit frater tuus apud te. | |
37 | Pecuniam tuam non dabis ei ad usuram, et frugum superabundantiam non exiges. | |
38 | Ego Dominus Deus vester, qui eduxi vos de terra Aegypti, ut darem vobis terram Chanaan, et essem vester Deus. | |
39 | Si paupertate compulsus vendiderit se tibi frater tuus, non eum opprimes servitute famulorum, | |
40 | sed quasi mercenarius et colonus erit: usque ad annum iubilaeum operabitur apud te, | |
41 | et postea egredietur cum liberis suis, et revertetur ad cognationem, ad possessionem patrum suorum. | |
42 | Mei enim servi sunt, et ego eduxi eos de terra Aegypti: non veneant conditione servorum: | |
43 | ne affligas eum per potentiam, sed metuito Deum tuum. | |
44 | Servus et ancilla sint vobis de nationibus quae in circuitu vestro sunt: | |
45 | et de advenis qui peregrinantur apud vos, vel qui ex his nati fuerint in terra vestra, hos habebitis famulos: | |
46 | et haereditario iure transmittetis ad posteros, ac possidebitis in aeternum: fratres autem vestros filios Israel ne opprimatis per potentiam. | |
47 | Si invaluerit apud vos manus advenae atque peregrini, et attenuatus frater tuus vendiderit se ei, aut cuiquam de stirpe eius: | |
48 | post venditionem potest redimi. Qui voluerit ex fratribus suis, redimet eum, | |
49 | et patruus, et patruelis, et consanguineus, et affinis. Sin autem et ipse potuerit, redimet se, | |
50 | supputatis dumtaxat annis a tempore venditionis suae usque ad annum iubilaeum: et pecunia, qua venditus fuerat, iuxta annorum numerum, et rationem mercenarii supputata. | |
51 | Si plures fuerint anni qui remanent usque ad iubilaeum, secundum hos reddet et pretium: | |
52 | si pauci, ponet rationem cum eo iuxta annorum numerum, et reddet emptori quod reliquum est annorum, | |
53 | quibus ante servivit mercedibus imputatis: non affliget eum violenter in conspectu tuo. | |
54 | Quod si per haec redimi non potuerit, anno iubilaeo egredietur cum liberis suis. | |
55 | Mei enim sunt servi filii Israel, quos eduxi de terra Aegypti. |