Liber Sapientiae 4
1 | melior est generatio cum claritate inmortalitas est enim in memoria illius quoniam et apud Deum nota est et apud homines | |
2 | cum praesens est imitantur illam et desiderant eam cum se duxerit et in perpetuum coronata triumphat incoinquinatorum certaminum praemium vincens | |
3 | multigena autem impiorum multitudo non erit utilis et spuria vitulamina non dabunt radices altas nec stabile firmamentum conlocabunt | |
4 | et si in ramis in tempore germinaverint infirmiter posita a vento commovebuntur et a nimietate ventorum eradicabuntur | |
5 | confringentur rami inconsummati et fructus illorum inutilis et acerbi ad manducandum et ad nihilum apti | |
6 | ex iniquis enim omnes filii qui nascuntur testes sunt nequitiae adversus parentes in interrogatione sua | |
7 | iustus autem si morte praeoccupatus fuerit in refrigerio erit | |
8 | senectus enim venerabilis est non diuturna neque numero annorum conputata cani sunt autem sensus hominibus | |
9 | et aetas senectutis vita inmaculata | |
10 | placens Deo factus dilectus et vivens inter peccatores translatus est | |
11 | raptus est ne malitia mutaret intellectum illius aut fictio decipiat animam illius | |
12 | fascinatio enim nugacitatis obscurat bona et inconstantia concupiscentiae transvertit sensum sine malitia | |
13 | consummatus in brevi explevit tempora multa | |
14 | placita enim erat Deo anima illius propter hoc properavit educere illum de medio iniquitatum populi autem videntes et non intellegentes nec ponentes in praecordiis talia | |
15 | quoniam gratia Dei et misericordia in sanctos illius et respectus in electos illius | |
16 | condemnat autem iustus mortuus vivos impios et iuventus celerius consummata longam vitam iniusti | |
17 | videbunt enim finem sapientis et non intellegent quid cogitaverit de illo Deus et quare munierit illum Dominus | |
18 | videbunt enim et contemnent illos autem Dominus inridebit | |
19 | et erunt post haec decidentes sine honore et in contumelia inter mortuos in perpetuum quoniam disrumpet illos inflatos sine voce et commovebit illos a fundamentis et usque ad supremum desolabuntur et erunt gementes et memoria illorum periet | |
20 | venient in cogitatione peccatorum suorum timidi et traducent illos ex adverso iniquitates ipsorum |