Liber Psalmorum 43
1 | in finem filiis Core ad intellectum | |
2 | Deus auribus nostris audivimus patres nostri adnuntiaverunt nobis opus quod operatus es in diebus eorum in diebus antiquis | |
3 | manus tua gentes disperdit et plantasti eos adflixisti populos et expulisti eos | |
4 | nec enim in gladio suo possederunt terram et brachium eorum non salvavit eos sed dextera tua et brachium tuum et inluminatio faciei tuae quoniam conplacuisti in eis | |
5 | tu es ipse rex meus et Deus meus qui mandas salutes Iacob | |
6 | in te inimicos nostros ventilabimus cornu et in nomine tuo spernemus insurgentes in nobis | |
7 | non enim in arcu meo sperabo et gladius meus non salvabit me | |
8 | salvasti enim nos de adfligentibus nos et odientes nos confudisti | |
9 | in Deo laudabimur tota die et in nomine tuo confitebimur in saeculum diapsalma | |
10 | nunc autem reppulisti et confudisti nos et non egredieris in virtutibus nostris | |
11 | avertisti nos retrorsum post inimicos nostros et qui oderunt nos diripiebant sibi | |
12 | dedisti nos tamquam oves escarum et in gentibus dispersisti nos | |
13 | vendidisti populum tuum sine pretio et non fuit multitudo in commutationibus nostris | |
14 | posuisti nos obprobrium vicinis nostris subsannationem et derisum his qui in circuitu nostro | |
15 | posuisti nos in similitudinem gentibus commotionem capitis in populis | |
16 | tota die verecundia mea contra me est et confusio faciei meae cooperuit me | |
17 | a voce exprobrantis et obloquentis a facie inimici et persequentis | |
18 | haec omnia venerunt super nos nec obliti sumus te et inique non egimus in testamento tuo | |
19 | et non recessit retrorsum cor nostrum et declinasti semitas nostras a via tua | |
20 | quoniam humiliasti nos in loco adflictionis et cooperuit nos umbra mortis | |
21 | si obliti sumus nomen Dei nostri et si expandimus manus nostras ad deum alienum | |
22 | nonne Deus requiret ista ipse enim novit abscondita cordis quoniam propter te mortificamur omni die aestimati sumus sicut oves occisionis | |
23 | exsurge quare dormis Domine exsurge et ne repellas in finem | |
24 | quare faciem tuam avertis oblivisceris inopiae nostrae et tribulationis nostrae | |
25 | quoniam humiliata est in pulvere anima nostra conglutinatus est in terra venter noster | |
26 | exsurge adiuva nos et redime nos propter nomen tuum |