Liber Exodus 18
1 | Cumque audisset Iethro, sacerdos Madian, cognatus Moysi, omnia quae fecerat Deus Moysi, et Israeli populo suo, et quod eduxisset Dominus Israel de Aegypto, | |
2 | tulit Sephoram uxorem Moysi quam remiserat, | |
3 | et duos filios eius: quorum unus vocabatur Gersam, dicente patre: Advena fui in terra aliena; | |
4 | alter vero Eliezer: Deus enim, ait, patris mei adiutor meus, et eruit me de gladio Pharaonis. | |
5 | Venit ergo Iethro cognatus Moysi, et filii eius, et uxor eius ad Moysen in desertum, ubi erat castrametatus iuxta montem Dei. | |
6 | Et mandavit Moysi, dicens: Ego Iethro cognatus tuus venio ad te, et uxor tua, et duo filii cum ea. | |
7 | Qui egressus in occursum cognati sui, adoravit, et osculatus est eum: salutaveruntque se mutuo verbis pacificis. Cumque intrasset tabernaculum, | |
8 | narravit Moyses cognato suo cuncta quae fecerat Dominus Pharaoni et Aegyptiis propter Israel: universumque laborem, qui accidisset eis in itinere, et quod liberaverat eos Dominus. | |
9 | Laetatusque est Iethro super omnibus bonis, quae fecerat Dominus Israeli, eo quod eruisset eum de manu Aegyptiorum. | |
10 | Et ait: Benedictus Dominus, qui liberavit vos de manu Aegyptiorum, et de manu Pharaonis; qui eruit populum suum de manu Aegypti. | |
11 | Nunc cognovi, quia magnus Dominus super omnes deos: eo quod superbe egerint contra illos. | |
12 | Obtulit ergo Iethro cognatus Moysi holocausta et hostias Deo: veneruntque Aaron et omnes seniores Israel, ut comederent panem cum eo coram Deo. | |
13 | Altera autem die sedit Moyses ut iudicaret populum, qui assistebat Moysi a mane usque ad vesperam. | |
14 | Quod cum vidisset cognatus eius, omnia scilicet quae agebat in populo, ait: Quid est hoc quod facis in plebe? cur solus sedes, et omnis populus praestolatur de mane usque ad vesperam? | |
15 | Cui respondit Moyses: Venit ad me populus quaerens sententiam Dei: | |
16 | cumque acciderit eis aliqua disceptatio, veniunt ad me ut iudicem inter eos, et ostendam praecepta Dei, et leges eius. | |
17 | At ille: Non bonam, inquit, rem facis. | |
18 | Stulto labore consumeris et tu, et populus iste qui tecum est: ultra vires tuas est negotium; solus illud non poteris sustinere. | |
19 | Sed audi verba mea atque consilia, et erit Deus tecum. Esto tu populo in his quae ad Deum pertinent, ut referas quae dicuntur ad eum: | |
20 | ostendasque populo caeremonias et ritum colendi, viamque per quam ingredi debeant, et opus quod facere debeant. | |
21 | Provide autem de omni plebe viros potentes, et timentes Deum, in quibus sit veritas, et qui oderint avaritiam, et constitue ex eis tribunos, et centuriones, et quinquagenarios, et decanos, | |
22 | qui iudicent populum omni tempore: quidquid autem maius fuerit, referant ad te, et ipsi minora tantummodo iudicent: leviusque sit tibi, partito in alios onere. | |
23 | Si hoc feceris, implebis imperium Dei, et praecepta eius poteris sustentare: et omnis hic populus revertetur ad loca sua cum pace. | |
24 | Quibus auditis, Moyses fecit omnia quae ille suggesserat. | |
25 | Et electis viris strenuis de cuncto Israel, constituit eos principes populi, tribunos, et centuriones, et quinquagenarios, et decanos. | |
26 | Qui iudicabant plebem omni tempore: quidquid autem gravius erat, referebant ad eum, faciliora tantummodo iudicantes. | |
27 | Dimisitque cognatum suum: qui reversus abiit in terram suam. |