Liber Iob 21
1 | respondens autem Iob dixit | |
2 | audite quaeso sermones meos et agetis paenitentiam | |
3 | sustinete me ut et ego loquar et post mea si videbitur verba ridete | |
4 | numquid contra hominem disputatio mea est ut merito non debeam contristari | |
5 | adtendite me et obstupescite et superponite digitum ori vestro | |
6 | et ego quando recordatus fuero pertimesco et concutit carnem meam tremor | |
7 | quare ergo impii vivunt sublevati sunt confortatique divitiis | |
8 | semen eorum permanet coram eis propinquorum turba et nepotum in conspectu eorum | |
9 | domus eorum securae sunt et pacatae et non est virga Dei super illos | |
10 | bos eorum concepit et non abortit vacca peperit et non est privata fetu suo | |
11 | egrediuntur quasi greges parvuli eorum et infantes eorum exultant lusibus | |
12 | tenent tympanum et citharam et gaudent ad sonitum organi | |
13 | ducunt in bonis dies suos et in puncto ad inferna descendunt | |
14 | qui dixerunt Deo recede a nobis et scientiam viarum tuarum nolumus | |
15 | quid est Omnipotens ut serviamus ei et quid nobis prodest si oraverimus illum | |
16 | verumtamen quia non sunt in manu eorum bona sua consilium impiorum longe sit a me | |
17 | quotiens lucerna impiorum extinguetur et superveniet eis inundatio et dolores dividet furoris sui | |
18 | erunt sicut paleae ante faciem venti et sicut favilla quam turbo dispergit | |
19 | Deus servabit filiis illius dolorem patris et cum reddiderit tunc sciet | |
20 | videbunt oculi eius interfectionem suam et de furore Omnipotentis bibet | |
21 | quid enim ad eum pertinet de domo sua post se et si numerus mensuum eius dimidietur | |
22 | numquid Deum quispiam docebit scientiam qui excelsos iudicat | |
23 | iste moritur robustus et sanus dives et felix | |
24 | viscera eius plena sunt adipe et medullis ossa illius inrigantur | |
25 | alius vero moritur in amaritudine animae absque ullis opibus | |
26 | et tamen simul in pulverem dormient et vermes operient eos | |
27 | certe novi cogitationes vestras et sententias contra me iniquas | |
28 | dicitis enim ubi est domus principis et ubi tabernacula impiorum | |
29 | interrogate quemlibet de viatoribus et haec eadem eum intellegere cognoscetis | |
30 | quia in diem perditionis servabitur malus et ad diem furoris ducitur | |
31 | quis arguet coram eo viam eius et quae fecit quis reddet illi | |
32 | ipse ad sepulchra ducetur et in congerie mortuorum vigilabit | |
33 | dulcis fuit glareis Cocyti et post se omnem hominem trahet et ante se innumerabiles | |
34 | quomodo igitur consolamini me frustra cum responsio vestra repugnare ostensa sit veritati |