Liber Genesis 17
1 | Postquam vero nonaginta et novem annorum esse coeperat, apparuit ei Dominus, dixitque ad eum: Ego Deus omnipotens: ambula coram me, et esto perfectus. | |
2 | Ponamque foedus meum inter me et te, et multiplicabo te vehementer nimis. | |
3 | Cecidit Abram pronus in faciem. | |
4 | Dixitque ei Deus: Ego sum, et pactum meum tecum, erisque pater multarum gentium. | |
5 | Nec ultra vocabitur nomen tuum Abram, sed appellaberis Abraham: quia patrem multarum gentium constitui te. | |
6 | Faciamque te crescere vehementissime, et ponam te in gentibus, regesque ex te egredientur. | |
7 | Et statuam pactum meum inter me et te, et inter semen tuum post te in generationibus suis, foedere sempiterno: ut sim Deus tuus, et seminis tui post te. | |
8 | Daboque tibi et semini tuo terram peregrinationis tuae, omnem terram Chanaan in possessionem aeternam, eroque Deus eorum. | |
9 | Dixit iterum Deus ad Abraham: Et tu ergo custodies pactum meum, et semen tuum post te in generationibus suis. | |
10 | Hoc est pactum meum quod observabitis inter me et vos, et semen tuum post te: circumcidetur ex vobis omne masculinum: | |
11 | et circumcidetis carnem praeputii vestri, ut sit in signum foederis inter me et vos. | |
12 | Infans octo dierum circumcidetur in vobis, omne masculinum in generationibus vestris: tam vernaculus, quam emptitius circumcidetur, et quicumque non fuerit de stirpe vestra: | |
13 | eritque pactum meum in carne vestra in foedus aeternum. | |
14 | Masculus, cuius praeputii caro circumcisa non fuerit, delebitur anima illa de populo suo: quia pactum meum irritum fecit. | |
15 | Dixit quoque Deus ad Abraham: Sarai uxorem tuam non vocabis Sarai, sed Saram. | |
16 | Et benedicam ei, et ex illa dabo tibi filium cui benedicturus sum: eritque in nationes, et reges populorum orientur ex eo. | |
17 | Cecidit Abraham in faciem suam, et risit, dicens in corde suo: Putasne centenario nascetur filius? et Sara nonagenaria pariet? | |
18 | Dixitque ad Deum: Utinam Ismael vivat coram te. | |
19 | Et ait Deus ad Abraham: Sara uxor tua pariet tibi filium, vocabisque nomen eius Isaac, et constituam pactum meum illi in foedus sempiternum, et semini eius post eum. | |
20 | Super Ismael quoque exaudivi te: ecce, benedicam ei, et augebo, et multiplicabo eum valde: duodecim duces generabit, et faciam illum in gentem magnam. | |
21 | Pactum vero meum statuam ad Isaac, quem pariet tibi Sara tempore isto in anno altero. | |
22 | Cumque finitus esset sermo loquentis cum eo, ascendit Deus ab Abraham. | |
23 | Tulit autem Abraham Ismael filium suum, et omnes vernaculos domus suae, universosque quos emerat, cunctos mares ex omnibus viris domus suae: et circumcidit carnem praeputii eorum statim in ipsa die, sicut praeceperat ei Deus. | |
24 | Abraham nonaginta et novem erat annorum quando circumcidit carnem praeputii sui. | |
25 | Et Ismael filius tredecim annos impleverat tempore circumcisionis suae. | |
26 | Eadem die circumcisus est Abraham et Ismael filius eius: | |
27 | et omnes viri domus illius, tam vernaculi, quam emptitii et alienigenae pariter circumcisi sunt. | |
28 | et omnes viri domus illius tam vernaculi quam empticii et alienigenae pariter circumcisi sunt. |